OCR
1524] COMPENDIVM VITAE ERASMI 49 est in patriam. Gerardus accepto tristi nuncio coepit aegrotare ac paulo post mortuus est. Vterque decessit non multo supra annum 45 quadragesimum. Tres tutores instituit quos habebat fidissimos. Horum praecipuus erat Petrus Winckel, tum ludi litterarii magister Gaudae. Legauit rem mediocrem, si tutores bona fide administrassent. Itaque ablegatus est in Buscum-ducis, quum iam satis maturus esset academiae. Verum illi academiam metuebant, quod 5 statuerant puerum religioni alere. Tlic vixit, hoc est perdidit, annos ferme tres in aedibus Fratrum, vt vocant ; in quibus tum docebat Romboldus. Quod genus hominum iam late se spargit per orbem, quum sit pernicies bonorum ingeniorum et seminaria monachorum, Romboldus, qui mire ada- 55 mabat ingenium pueri, coepit eum sollicitare vt suo gregi accederet. Puer excusabat inscitiam aetatis. Hic exorta peste, quum diu laborasset febri quartana, reuersus est ad tutores, iam stylo quoque satis prompto ex aliquot auctoribus bonis parato. Vnus tutor perierat peste; caeteri duo re non admodum bene gesta coeperunt 6o agere de monasterio. Adolescens languens febri, quae supra annum illum tenuerat, non abhorrebat a pietate; caeterum a monasterio abhorrebat. Itaque sinunt diem ad cogitandum. Interim tutor subornat qui pelliceant, qui minitentur, qui perpellant animum imbecillem. Atque interea repererat locum in monasterio canoni- 65 corum qui vulgo vocantur regulares, in collegio quod est iuxta Delft, dicto Sion; quae domus est principalis eius capituli. Vbi dies venisset respondendi, respondit prudenter adolescens: se nondum scire neque quid esset mundus, neque quid esset monasterium, neque quid esset ipse: proinde videri consultius vt adhuc annos aliquot 7o agat in scholis, donec sibi notior esset. Haec quum videret constanter dici ab adolescente, statim infremuit Petrus: ‘Ergo’ inquit ‘frustra laboraui qui talem locum tibi magnis precibus pararim. Tu es nebulo, non habes spiritum bonum. Abdico tutelam tuam. Vide vnde alaris.’ Adol. respondit se accipere abdicationem, et ea 75 esse aetate vt non opus sit tutoribus. Vbi vidit se minis nihil proficere, subornat fratrem, qui et ipse tutor erat, negociatorem. Is blanditiis agit. Accedunt instigatores vndique. Habebat sodalem, qui prodidit amicum. Et vrgebat febris: nec tamen arridebat monasterium, donec forte fortuna viseret monasterium eiusdem $o © o 49. in om. a. 52. est om. a fere a. 55. amabat a, 58 et 61. febre a. 62. pietate 0: presbyterio a. 63. sinunt 0: sumit a, 66. Delphum a. 67. Syon a. eius 0: cuius a. qo. quid 0: quis a 71. viderent a. 72. Petrus Winckel a. 73. pararim 0: paraui a. 75. Adolescens 07a, 53. Romboldus] is not otherwise Ret Provinciaal Utrechtsch Genooischap v. known. See Delprat, De Broederschap Kunsten, vil. 1830-1, p. 98. van Gerard Groote, in Niewwe Verhandel. v. 67. capituli] See App. 2. ALLEN E