Etenim quum illic cuidam dicenti ‘Ex Hollando versus es in Gallum’
respondetur ‘Quid? An capus eram quum hinc abirem ?’, ille mutauit
‘Ex Hollando versus es in Britannum. Quid? An Saxo eram, quum
hine abirem?’. Rursum quum quidam dixisset ‘ Vestis indicat te
mutatum ex Batauo in Gallum’, ille ex Gallo facit Britannum ;
quumque ille respondisset ‘Hane metamorphosin malim quam in
gallinam’, alludens ad gallum, ille mutauit gallinam in Bohemum.
Mox quum quidam iocatur se Latinum quoque sermonem sonare
Gallice, ille pro Gallice vertit Britannice, et tamen reliquit quod
sequitur: ‘Nunquam igitur bona carmina facies, quia periit tibi
syllabarum quantitas’, quod in Britannos non congruit. Item quum
illic aliquis dicit ‘Quid accidit Gallis vt bellum suscipiant cum aquila ?’,
ille sic corrumpit iocum, ‘Quid accidit pardis vt bellum suscipiant
cum liliis?’, quasi lilia soleant prodire in bellum. Interdum non
sentit ea quae sequuntur cum his quae mutauit non coherere, velut 15
hoc ipso in loco. Ego scripseram ‘Estne Lutetia immunis a pesti¬
lentia ?’; ille mutat ‘Estne Londinum immunis a pestilentia ?’. Rursus
alio loco quod a quodam dicitur ‘Quid trepidamus hune gallum
lacerare ?’, ille gallum vertit in leporem, nec tamen mutauit quod
sequitur, ‘ Vtrum mauis de ala an de poplitibus?’ Porro quum Do- 2
minicalibus adeo tenere faueat vt voluerit apud illos sedere commis¬
sarios, tamen Scotum atrociter attactum aequo fert animo. Nec
enim mutauit quod illic dicit quidam, ‘Citius patiar perire totum
Scotum quam libros vnius Ciceronis’.
Verum vt haec stulticiae plena sunt, ita insunt permulta quae 25
parem habent stulticiae iunctam maliciam. Quidam illic irridet
sodalem, qui quum esset perditae vitae, tamen fideret bullis indul¬
gentiariis; hic corrector facit illum fatentem se cum Lutero suo
sentire indulgentias Pontificias nihil valere, ac mox fingit eundem
resipiscentem profiteri erroris sui poenitentiam. Atque haec videri 3
vult velut a me correcta. O miros fidei nutantis Atlantes! Hoc
perinde est ac si quis offis sanguine imbutis vulnus mentiatur in
humano corpore, ac mox idem sublatis quae admouerat, vulneri
medeatur. Dicit illic puer quispiam confessionem quae fit Deo
Ille correxit, asseuerans confessionem quae fit
Ita prospexit periclitanti confessioni.