OCR Output

10 LETTERS OF ERASMUS [1524

deprauatis, aliquot locis quae videbantur attingere monachos, vota,
peregrinationes, indulgentias aliaque huius generis, quae si plurimum
valerent apud populum, vberior esset istis quaestus. Verum hoc
ipsum fecit adeo stulte adeoque indocte, vt scurram quempiam
se triuio fecisse iures, quum autor tam insulsae fabulae feratur
Theologus quidam ordinis Dominicahi, natione Saxo. Quorsum
attinet addere nomen et cognomen, quod nec ipse cupit supprimi?
Nescit tale portentum pudescere, citius laudem etiam petat ex scelere.
Addidit impostor nouam praefationem meo nomine, in qua facit tres
10 viros in vno puero instituendo sudantes ; Capitonem qui tradiderit
literas Hebraiċas, Beatum qui Graecas, me qui Latinas. Horum
vtroque facit me tum literatura tum pietate inferiorem, significans in
Colloquiis inspersa quaedam, quae Lutheri resipiant dogmata. Atque
hic scio quosdam sublaturos caċhinnum, quum legent Capitonem ab
15 isto, qui sic odit Lutherum, optimi doctissimique viri elogio praedi¬
catum. Haec atque huiusmodi multa me loquentem facit, huius
audaciae exemplo sumpto ex epistolis Hieronymi, qui queritur
aemulos suos ipsius nomine confictam epistolam sparsisse apud
Afros in conuentu episcoporum, in qua fateretur se deceptum
20a Iudaeis quibusdam falso vertisse Vetus Testamentum ex Hebraeis.
Et omnino persuasissent eam epistolam esse Hieronymi, si stilum
Hieronymi aliqua ex parte potuissent assequi. Hoc facinus quum
Hieronymus referat velut extremae deplorataeque maliciae, tamen
vnum hoc arrisit isti Phormioni, quod est quouis libello famoso
25 sceleratius ; sed defuit malitiosae voluntati facultas perficiendi quod
destinarat. Stilum Erasmi quamuis incultum assequi non potuit ; sic
enim claudit florulentam suam praefationem: ‘Ita monuit aetas,
ita iussit pietas, vt dum viuere datur praegraui senecta scripta
mea repurgem, ne functos manes tristibus transscribant sequaces
30 inferiis’.

Quum talis sit totus hominis sermo, tamen non veritus est suos
flosculos nostris coronis intertexere, aut insanissime sibi placens aut
pessime sentiens de iudiciis Theologorum ; nam his ista cudit, quos
omnes tam stupidos esse putet, vt non statim deprehensuri sint

35 infeliciter assutos huius pannes, Tam abiecte vbique adulatur
Galliae, Lutetiae, Theologis, Borbonae, collegiis, vt nemo mendicus
possit abiectius, Itaque si quid parum magnifice dictum videtur in
Gallos, transfert in Britannos, si quid in Lutetiam, vertit in Lon¬
dinum. Addit quaedam odiosa velut a me dicta, quo mihi conflet

40 inuidiam apud eos quibus dolet me esse charum, Quid multis?

Passim suo commodo resecat, addit, mutat, veluti sus oblita coeno

volutans sese in horto alieno, nihilque non conspurcans, perturbans,
euellens, nee interim sentit perire captatam a nobis argutiam,