OCR Output

1523-4 | ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 9

inter quae sunt libri De copia verborum ac rerum duo, olim per
lusum designati verius quam coepti in gratiam Ioannis Coleti, qui
multis precibus hoc extorsit potius quam impetrauit, vb nouum opus
nouae scholae dedicarem. Ad eiusdem preces castigaui libellum
Lilii, quem suo ludo praefecerat, De syntaxi, sed mutatis tam multis

n

vt nec Lilius vellet opus agnoscere, nec ego possem. In gratiam
Petri Viterii non vulgaris amici, licet humilioris, scripsi libellum
De ratione studiorum et instituendi pueros, quod is ingenuos aliquot
bonaeque spei adulescentulos erudiendos haberet. Fortassis ad hune
ordinem pertinent duo primi libri grammatices Theodori Gazae, 10
quos ideo Latine vertimus, vt plures alliceremus ad studium
Graecanici sermonis vel ipsa facilitate velut esca quadam; et adeo
successit id quicquid erat laboris vt iam videatur inutilis. Annotaram
quaedam Anglo cuidam De ratione conscribendarum epistolarum,
sed non in hoc vt aederentur. Eo defuncto, quum viderem opus, vt 15
erat mutilum ac mendosum, aeditum in Anglia, coactus sum paucos
dies in eiusmodi nugis perdere, quas plane cupiebam abolitas, si qua
fieri potuisset. Prodierat et Colloquiorum libellus, partim e confabu¬
lationibus domesticis, partim e schedis meis consarcinatus, sed admixtis
naeniis quibusdam non tantum ineptis verum etiam male Latinis :
planeque soloecis ; et hoc nugamentum miro applausu exceptum est,
vt in his quoque rebus ludit fortuna. Coactus sum igitur et hisce
naeniis admoliri manum. Tandem adhibita paulo maiore cura non
pauca adiecimus, vt esset iusta libelli magnitudo, iamque vel hoc
honore dignus videri posset, vt Ioanni Erasmio Ioapnis Frobenii
filio, puero tum sex annos nato sed indole incredibili, dicaretur. Id
factum est anno millesimo quingentesimo vicesimo secundo. Quan¬
quam huius operis natura est, vt quoties visum fuerit, recipiat
accessionem, Itaque in gratiam studiosorum et Ioannis Frobenii
frequenter iam auctarium adiecimus, sed ita temperatis argumentis
vt praeter lectionis voluptatem ac sermonis expoliendi fructum
inesset quod ad mores quoque formandos conduceret.

Porro donec praeter meras ineptias nihil haberet ille libellus,
miro omnium fauore legebatur. Vbi accessit vberior vtilitas,

w
o

D
n

o

w

non potuit effugere trav ovkopavrâv Šýypara. Theologus quidam
Louaniensis mire lippiens oculis, sed multo magis ingenio, vidit
illic quatuor locos haereticos. Accidit et aliud quiddam huie
operi memorabile. Excusum est nuper Lutetiae correctis, hoc est

w
on

1. olim ... designati .. . coepti y: quos olim ... designatos . .. ceptos a.
3. potius £ : verius a. I4. conscribendarum a : scribendarum 6. Ig. sed
... 21. soloecis add. B. 29. Itaque ... 12. 27. Septembri add. B.

38. Lutetiae] For this book, the P. Gromors), see BEr?, Colloquia, i. 364-8.
work of Lambert Campester (Paris, No copy of it is known to exist,