OCR Output

8 LETTERS OF ERASMUS

[1523

Graeca legerem: Saturnalia, Cronosolonem, Epistolas Saturnales,
De luctu, Declamationem de abdicato, Icaromenippum, Toxaridem,
Pseudomantem, Gallum, Timonem, Declamationem pro tyrannicida,
De his qui mercede viuunt in aulis principum; ad haec ex minu¬
5 tioribus dialogis delectos octodecim, praeterea Herculem Gallicum,
Eunuchum, De sacrificiis, Conuiuium, De astrologia. Huiusmodi
ceu strenulis diuersis temporibus salutabamus amicos, qui mos est
apud Anglos. Verteramus et Longaeuos, dictantes tantum, sed
notarius suffuratus libellum Montioio dicatum pro suo aedidit
1o Lutetiae. Rapiebantur hae nugae primum magno studiosorum
applausu; sed vbi Ģ@raecae linguae peritia coepit esse vulgo com¬
munis, id quod miro successu factum est apud nos, coepere negligi ;
quod ego sane vt futurum sciebam, ita factum gaudeo. Ausi sumus
idem in Plutarchi Moralibus, cuius et phrasis aliquanto difficilior
15 est et res habent plus obscuritatis ob reconditam hominis erudi¬
tionem. Ex hoc vertimus libellum, cui titulus, Quomodo sit
dignoscendus adulator ab amico; eum dicauimus Henrico Britan¬
niae regi, eius nominis octauo. Praeterea cui titulus est, Quo pacto
fieri possit vt vtilitatem capias ex inimico; hune dicauimus ei, qui
zonune est Card. eb Archiepiscopus Eboracensis, tum eleemosynis
regiis erat praefectus, sed tamen iam tum rebus maximis destinatus,
adeo vt prius quam daretur oportunitas offerendi, ter mihi mutanda
fuerit praefatio; quin et prius quam excudi poterat, iam accesserat
ei cardinalitiae dignitatis fastigium. Ante hos verteram De tuen¬
25 da valetudine: Quod in principe requiratur eruditio : Quod cum
principibus maxime versari debeat philosophus: Vtrum grauiores
sint animi morbi an corporis: Num recte dictum sit, Ade Biicas:
De cupiditate diuitiarum. In his eo libentius exercebar, quod
praeter linguae peritiam vehementer conducerent et ad mores insti¬
30 tuendos. Nihil enim legi secundum literas diuinas hoc autore
sanctius. Hoc vnum erat incommodi, quod Aldus hoc opus excudit
sequutus exemplar multis locis deprauatum, nec apud nos vetustorum
exemplarium erat copia, Vertimus ynam Libanii declamationem,
nomine Menelai repetentis vxorem apud Troianos, atque hine primum
35 lecimus transferendi aleam. Vertimus et alias aliquot declama¬
tiunculas incerto autore.
Nonnulla scripsimus quae facerent ad institutionem studiorum,

13. vt B:&a. 21, iam tum add, B. 82. nec... 33. copia add. B.

Erasmus’ trans¬
lation was probably made in England
in 1505-6, with his other translations
of Lucian, since Libanius (1. 33 and Ep.
177) was his first attempt.