OCR Output

1523] ERASMUS TO JOHN BOTZHEIM 3

velit, argumentum sibi deligat ad quod natura sit compositus, et in quo
plurimum valeat, Nec enim omnia congruunt omnibus. Id a me
nunquam est factum, sed vel temere incidi in materiam, vel ami¬
corum affectibus potius quam meo iudicio obsequens suscepi.
Proximum est vt quod delegeris, tractes accurate, diu premas, ac 5
frequenter sub limam reuoces prius quam in lucem exeat. Ego quod
semel aggressus sum, fere perpetuo cursu absoluo, nec castigandi
taedium vnquam deuorare potui. Itaque mihi fere vsu venit, quod
scripsit Plato, vt plus satis properans in initio serius perueniam ad
finem. Nam aeditione praecipitata res ipsa me cogit nonnunquam 10
totum opus a capite vsque. ad calcem retexere. Proinde miror ipse
esse, praesertim hoc tam erudito seculo, qui nostra legant ; et tamen
esse vel illud arguit quod typographi lucubrationes nostras toties
excudunt.

Sed tu iam dudum catalogum expectas, non apologiam. Age fiet,
ac primum recensebo. quae carmine scripserim ; ad quod studium
puer eram propensior, adeo vt aegre me conuerterim ad meditationem
orationis solutae. Nec hic parum diu luctatus sum, prius quam
succederet, si quid tamen successit. Nullum autem carminis genus
non tentaui. Quae feliciter interciderunt aut latent, ea sinemus 20
quiescere, ne, quod Graeci vetant, eù Kelpevov KAKÒV KUVOWwpev.
Lutetiae primum coepit nostra temeritas prodi mundo. Nam illic
aeditum est ab amicis carmen heroicum, admixto eiusdem generis
tetrametro ad Faustum Andrelinum, quicum mihi tum recens
coierat sodalitas. Rursus aliud hendecasyllabum ad Robertum 25
Gaguinum, cuius tum apud Parisios non mediocris erat autoritas,
Rursus aliud ad eundem, alterne mixtis glyconico et asclepiadeo.
Praeterea carmen De casa natalitia pueri Iesu ; nec satis. memini si
quid praeterea. Rursus alias aedidimus expostulationem Iesu ad
hominem suapte culpa pereuntem. Sed multis ante annis seripseram 30
sapphicum carmen de Michaele archangelo, non sponte, sed eom¬
pulsus precibus cuiusdam magni viri, qui templo praeerat cui
praesidebat Michael; in quo quum ita temperarim stilum, vt possit
oratio prosa videri, tamen ille non ausus est affigere, quod esset tam
poeticum, vt Graece, quemadmodum aiebat, scriptum videri posset. 35
Ea erat illorum temporum infelicitas. Quumque tantum laboris
exhausissem, reddito carmine homo. liberalis obtulit pecuniam qua
sextarium emerem vini, munus ipso poemate dignum. Egi gratias

=
ox

1, sibi om. 8. 23. vetant a: vocant ô. 27. B: glyconio a.

33. Michael] Probably the priory- App. 2. For the poem see Ep. 28. 13.
church of St. Michael’s at Hem, near It was printed with those men¬
Schoonhoven, with which the priory tioned in 11. 23 and 25 in the De casa
of Steyn was in close connexion. See natalitia (Ep. 47); see LB. v. 1321.

B2