habeas, vel emas aliquid quod mox denuo cogaris emere. Morem
geram voluntati tuae, per te quam plurimis etiam aliis, ni fallor,
eadem opera gratificaturus. Ornare gaudes, vt ais, tuam bibliothe¬
cam Erasmi monumentis; ego vero meos libros arbitror ornari
5 tua bibliotheca, qua vix quicquam videre contigit ornatius ; dicas
Musarum esse domicilium. Itaque mihi magis placeo, quod meas
lucubrationes dignaris hospițio tuae bibliothecae, quam si cedrinis
capsulis in Apollinis templo reponerentur. Non arbitror victuras,
tantum abest vt immortalitatem illis ausim sperare; tamen si
10 continget aliquot annos superesse parenti, tuae nimirum bibliothecae
debebunt, Existimabuntur enim aliquid esse, quas Abstemius ille
tam sobrius iudex suo Museo dignatus sit. Quanquam ipse interim
non aliter affectus sum erga meas vigilias quam parentes solent erga
liberos, quibus fuit parum felix foecunditas, vel quod deformes ac
15 valetudinarios genuerint, vel quod alioqui tales vt probrum et
exitium attulerint suis progenitoribus. Qua quidem in re hoc magis
ipse mihi displiceo, quod liberorum mala non semper imputari
possunt parentibus, librorum autem vitia non aliis quam autoribus
accepta feruntur; nisi forte causari velim temporum ac regionis
20 infelicitatem. Nam me puero repullulascere quidem coeperant apud
Italos bonae literae, sed ob typographorum artem aut nondum
repertam aut paucissimis cognitam nihil ad nos librorum perfere¬
batur, et altissima quiete regnabant vbique qui literas docebant
illiteratissimas. Rodolphus Agricola primus omnium aurulam quan¬
25 dam melioris literaturae nobis inuexit ex Italia ; quem mihi puero
ferme duodecim annos nato Dauentriae videre contigit, nec aliud
contigit. Tum autem magni refert quo seculo, qua regione, et ad
quorum iudicium scribas, quibuscum certes ; acuit enim ingenii vim
et antagonistes insignis, quin et honos alit artes. His omnibus
30 destitutus, tamen velut occulta naturae vi rapiebar ad bonas literas,
ac interminantibus etiam magistris furtim e libris, si quid forte
nactus fuissem, hausi quod potui ; calamum exercui, prouocatis soda¬
libus quibuscum decertarem, nihil minus cogitans quam vt huius¬
modi naeniae typographorum opera mundo proderentur. Haec
33 culpam si non diluere poterant, certe poterant eleuare. Sed sunt
in quibus nec possim nec velim ipse mihi patrocinari. Siquidem
illud praecipuum est, vt qui seriptis sibi nomen honestum parare
13. erga liberos add. B. 16. progenitoribus £ : primogenitoribus a,