OCR Output

Mori x. 145

tus eft, ut gemmas & aurum in via re¬
linquat ? non hercle opinor. In abditissi¬
mis penetralibus, nec id fatis, in muni¬
tissimorum fcriniorum fecretissimis angu¬
lis , ifta reponitis , coenum in propatulo
relinquitis. Ergo si, quod pretiosius eft,
reconditur, quod vilius, exponitur , non¬
ne palam eft, fapientiam quam vetat abs¬
condi, viliorem effe ftultitia quam recondi
jubet ? Jam ipsius teftimonii verba acci¬
pite : Melior eft homo qui abfcondit ftul¬
titiam fuam , quam homo qui abfcondit
Sapientiam fuam. Quid quod animi quo»
que candorem divine littere fulto tri¬
buunt , cum fapiens interim neminem fui
similem putet? Sic enim intelligo id , quod
fcribit Ecclesiaftes capite decimo : Sed &
in via fiultus ambulans , cum ipfe insipiens
sit, omnes ftultos exiffimat. An non il¬
lud eximii cujufdam candoris eft, omnes
æquare tibi ipsi , cumque nemo non ma¬
gnifice de fe fentiat , omnibus tamen tuas
communicare laudes ? Proinde nec puduit
tantum regem hujus cognominis , cum ait
capite trigesimo : Stultissimus fum viro¬
rum. Neque Paulus, ille magnus Gentium
dottor, Corinthiis fcribens, ftulti cogno¬
men illibenter agnofcit: Ut insipiens , in¬
quit, dico, plus ego ; perinde quasi turpe
sit vinci ftultitia, Sed interim er