OCR
Mori x. 145 tus eft, ut gemmas & aurum in via relinquat ? non hercle opinor. In abditissimis penetralibus, nec id fatis, in munitissimorum fcriniorum fecretissimis angulis , ifta reponitis , coenum in propatulo relinquitis. Ergo si, quod pretiosius eft, reconditur, quod vilius, exponitur , nonne palam eft, fapientiam quam vetat abscondi, viliorem effe ftultitia quam recondi jubet ? Jam ipsius teftimonii verba accipite : Melior eft homo qui abfcondit ftultitiam fuam , quam homo qui abfcondit Sapientiam fuam. Quid quod animi quo» que candorem divine littere fulto tribuunt , cum fapiens interim neminem fui similem putet? Sic enim intelligo id , quod fcribit Ecclesiaftes capite decimo : Sed & in via fiultus ambulans , cum ipfe insipiens sit, omnes ftultos exiffimat. An non illud eximii cujufdam candoris eft, omnes æquare tibi ipsi , cumque nemo non magnifice de fe fentiat , omnibus tamen tuas communicare laudes ? Proinde nec puduit tantum regem hujus cognominis , cum ait capite trigesimo : Stultissimus fum virorum. Neque Paulus, ille magnus Gentium dottor, Corinthiis fcribens, ftulti cognomen illibenter agnofcit: Ut insipiens , inquit, dico, plus ego ; perinde quasi turpe sit vinci ftultitia, Sed interim er