Mo RI x. #37
item vicario tradit, ita pietatis ftudium
omne plebi, modeftiæ caufa , relinquunt.
Plebs in eos rejicit, quos Ecclesiafticos
vocant , perinde quasi ipsis cum Ecclesia
nihil omnino sit commercii , quasi bap¬
timi votis nihil prorfus sit áfum. Rur¬
fum facerdotes qui fefe vocant Secula¬
res , quasi mundo initiati, non Chrifto , ia
Regulares onus hoc devolvunt, Regula¬
res in Monachos , Monachi laxiores in
ar&iores , omnes simul in Mendicantes ,
Mendicantes in Carthusienfes , apud
quos folos fepulta latet pietas , & adeo
latet ut vix unquam liceat confpicere. Iti¬
dem Pontifices, in meffe pecuniaria dili¬
gentissimi , labores illos nimium Apofto¬
licos , in Epifcopos relegant, Epifcopi in
Paftores, Paftores in Vicarios , Vicarii in
Fratres mendicantes , hi rurfum in eos re¬
trudunt , a quibus ovium lana tondetur.
Verum non eft hujus inftituti , Pontificum
ac Sacerdotum vitam excutere , ne cui yi¬
dear fatyram texere, non encomium re¬
citare ; neve quis exiftimet bonos Princi¬
pes a me taxari, dum malos laudo. Sed
hæc ideo paucis attigi, quo palam fieret,
nullum effe mortalem, qui fuaviter vivere
possit, nisi meis initiatus sit facris, me¬
que propitiam habeat.