OCR
Mo RI x. #37 item vicario tradit, ita pietatis ftudium omne plebi, modeftiæ caufa , relinquunt. Plebs in eos rejicit, quos Ecclesiafticos vocant , perinde quasi ipsis cum Ecclesia nihil omnino sit commercii , quasi baptimi votis nihil prorfus sit áfum. Rurfum facerdotes qui fefe vocant Seculares , quasi mundo initiati, non Chrifto , ia Regulares onus hoc devolvunt, Regulares in Monachos , Monachi laxiores in ar&iores , omnes simul in Mendicantes , Mendicantes in Carthusienfes , apud quos folos fepulta latet pietas , & adeo latet ut vix unquam liceat confpicere. Itidem Pontifices, in meffe pecuniaria diligentissimi , labores illos nimium Apoftolicos , in Epifcopos relegant, Epifcopi in Paftores, Paftores in Vicarios , Vicarii in Fratres mendicantes , hi rurfum in eos retrudunt , a quibus ovium lana tondetur. Verum non eft hujus inftituti , Pontificum ac Sacerdotum vitam excutere , ne cui yidear fatyram texere, non encomium recitare ; neve quis exiftimet bonos Principes a me taxari, dum malos laudo. Sed hæc ideo paucis attigi, quo palam fieret, nullum effe mortalem, qui fuaviter vivere possit, nisi meis initiatus sit facris, meque propitiam habeat. LXI, Nam id quo pato fieri queat,