OCR
MOME E. 109 cut opinor , refpondiffent acumine , quo Scotifte differunt hzec ac definiunt. Noverant illi Jefu matrem , fed quis eorum tam philofophice demonftravit, quo modo fuerit ab Ade macula prefervata , quam noftri Theologi ? Petrus accepit claves, & accepit ab eo qui non committat indigno , & tamen an intellexerit 5 nefcio : certe nufquam attigit fubtilita— tem , quomodo fcientiæ clayem habeat is quoque , qui fcientiam non habeat. Baptizabant illi passim, & tamen nufquam docuerunt , quæ sit caufa formalis , materialis efficiens , & finalis Baptifmi; nec caratteris delebilis & indelebilis apud hos ulla mentio. Adorabant quidem illi, fed in fpiritu, nihil aliud fequentes quam illud Evangelicum : Spiritus eff Deus, & eos qui adorant eum , in fpiritu & veritate oportet adorare. Verum haud apparet eis tum fuiffe revelatum, una eademque adoratione adorandam imagunculam carbone delineatam in pariete, & Chriftum ipfum, si modo duobus sit porređtis digitis, intonfa coma, & in umbone, qui adhæret occipitio , tres habeat notas. Quis enim hæc percipiat , nisi triginta fex annos totos in physicis , & ultra-mundanis Ariftotelis & Scoticis contriverit ? Identidem inculcant Apoftoli gratiam , at iidem