OCR
108 ENCOMIUM quod aiunt, fuo , quam unicum quantum. libet leve mendaciolum dicere ». Jam has fubtilissimas fubtilitates fubtiliores etiam reddunt tot Scholafticorum via, ut citius e labyrinthis temet explices , quam ex involucris Realium, Nominalium, Thomiftarum , Albertiftarum , Occaniftarum , Scotiftarum ; & nondum omnes dixi fec. tas , fed precipuas duntaxat. In quibus omnibus tantum eft eruditionis , tantum difficultatis , ut exiftimem ipsis Apoftolis alio fpiritu opus fore, si cogantur hifce de rebus cum hoc novo Theologorum genere conferere manus, Paulus fidem pres. tare potuit: at idem cum ait, Fides efl fubftantia rerum fperandarum, argumentum non apparentium , parum magiftraliter definivit. Idem , ut charitatem optime præstitit, ita parum diale@ice vel dividit, vel finit, in priore ad Corinthios epiftola, capite decimo tertio. Ac pie quidem illi confecrabant Synaxim, & tamen rogati de termino a quo & termino ad quem; de Transfubftantiatione ; de modo quo corpus idem sit in diversis locis; de differentia, qua corpus Chrifti eft in cœlo, qua fuit in cruce , qua in facramento Synaxeos ; quo punto fiat Transfubftantiatio, cum oratio per quam ea fit , ut quan titas difcreta, sit in fluxu : non pari, si