OCR
Toa ENCOMIUM LII. Sus hos prodeunt Philofophi ; barba pallioque verendi , qui fe folos fapere prædicant , reliquos omnes mortales , umbras volitare (1). Quam vero fuaviter delirant, cum innumerabiles ædificant mundos; dum folem, dum lunam, ftellas , orbes , tanquam pollice filoye metiuntur ; dum fulminum , ventorum , eclipsium , ac cæterarum inexplicabilium rerum caufas reddunt, nihil ufquam hæsitantes, perinde quasi nature rerum archite@&rici fuerint a fecretis, quasive e deorum consilio nobis advenerint! Quos interim natura , cum fuis conjecturis , magnifice ridet. Nam nihil apud illos effe competti, vel illud fatis magnum eft argumentum, quod singulis de rebus inexplicabilis inter ipfos eft digladiatio. Ti cum nihil omnino {ciant , tamen omnia fe fcire profitentur; cumque feipfos ignorent, neque foflam aliquoties , aut faxum obvium videant, vel quia lippiunt plerique , vel quia peregrinantur animi, tamen ideas, univerfa ha, formas feparatas , primas materias, quidditates , ecceitates, formalitates videre fe predicant: res adeo tenues, ut neque Lynceus , opinor , possit perfpicere. Tum vero precipue prophanum vul (1) Vox Homerica, Odyff. L. X,