OCR
M ORT Æ. 103 non paulum mihi debent & ipsi, quod inficiari non poffunt , nisi sint omnium ingratissimi. LI. INTER eruditos Jureconfulti sibi vel primum vindicant locum , neque quisquam alius æque sibi placet, dum Sifyphi {faxum assidue volvunt , ac fexcentas leges eodem fpiritu contexunt , nihil refert an ad rem pertinentes , dumque glosematis gloffemata , opiniones opinionibus cumulantes , efficiunt ut ftudium illud omnium difficillimum effe videatur. Quicquid enim laboriofum , idem protinus & præclarum exiftimant. Adjungamus his Diale&icos ac Sophiftas , hominum genus quovis ære Dodonæo loquacius , ut quorum unufquivis cum vicenis deletis mulieribus garrulitate decertare possit : feliciores tamen futuri, si tantum linguaces effent , non etiam rixosi , adeo ut de lana caprina pertinacissime digladientur , & nimium altercando plerumque veritatem amittant. Hos tamen fua philautia beatos reddit, dum, tribus inftruati fyllogifmis , incunétanter audent quavis de re cum quovis manum conferere. Caterum pertinacia reddit invitos , etiamsi Stento= rem (1) opponas. (1) Clamosissimum e Grecis. Iliad. XVII. E iv