OCR Output

MORTE; Of

vel a Theologis maxime probari folet ?
Nisi forte Dianæ debeam invidere, quod
illi humano fanguine litatur, Ego me tum
religiosissime coli puto, cum passim , ut
faciunt omnes , animo comple&untur,
moribus exprimunt , vita reprefentant ;
qui quidem Divorum cultus , nec apud
Chriftianos admodum frequens eft. Quan¬
ta turba eorum , qui Deiparæ Virgini ce¬
reolum affigunt , idque in meridie, cum
nihil eft opus? Rurfum, quam pauci qui
eandem vita caftimonia, modeftia, coe¬
leftinm rerum amore, ftudeant emulari è
Nam is demum verus eft cultus , longe¬
que cælitibus gratissimus. Præterea cur
templum desiderem, cum orbis hic uni¬
verfus templum mihi sit, ni fallor, pul¬
cherrimum ? Neque vero defunt myftæ ,
nisi ubi defunt homines. Nec jam ufque
adeo ftulta fum , ut faxeas ac coloribus
fucatas imagines requiram , que cultui
noftro nonnunquam ofiiciunt, cum a ftu¬
pidis & pinguibus iftis signa pro Divis
ipsis adorantur, Nobis interim ufu venit,
quod folet iis, qui a vicariis fuis extru¬
duntur. Mihi tot ftatuas ere&as puto , quot
funt mortales , vivam mei imaginem præ
fe ferentes , etiam si nolint. Itaque nihil
eft quod reliquis Diis invideam, si aliis in
angulis terrarum alii colantur , idque ftatis