Neptunus plures extinguit quam fervat, Ut
interim Vejoves iftos , Plutones , Atas(1),
PϾnas , Febres , atque id genus , non
Deos , ſed carnifices , non commemorem,
Ego fum una illa Stultitia, que omnes ex
æquo tam parata beneficentia compleor,
XLVII. Nec vota moror, nec iras
cor , expofcens piamina , si quid ceremo¬
niarum fuerit pretermiflum. Nec cœlum
terræ mifceo, si quis , reliquis invitatis
Diis , me domi relinquat , nec admittat
ad nidorem illum vi@imarum. Nam ce.
terorum Deorum tanta in his eft moros
sitas, ut prope majus sit operæ pretium,
atque adeo tutius, illos negligere quam
colere. Quemadmodum funt & homines
nonnulli tam dificiles, & ad lædendum
irritabiles , ut præftiterit eos prorfum alie¬
nissimos habere, quam familiares. At ne¬
mo, inquiunt, Stultitie facrificat , neque
templum ftatuit. Equidem demiror, ut
dixi, nonnihil hanc ingratitudinem. Ve¬
rum hoc quoque pro mea facilitate boni
confulo , quanquam ne hæc quidem desi¬
derare possim. Quid enim eft cur thufcu
lum, aut molam, aut hircum, aut fuem
requiram , cum mihi mortales omnes ubi¬
que gentium eum cultum perfolvant, qui