OCR
MORI Æ. 53 aliud sit quam mors quædam ; porro alium ftemmatis gloriantem , ignobilem ac nothum appellet, quod a virtute longe absit , que fola nobilitatis sit fons , atque ad eundem modum de cæteris omnibus loquatur: quæfo , quid is aliud egerit, nisi ut demens ac furiofus omnibus effe videatur? Ut nihil eft ftultius præpoftera fapientia , ita perverfa prudentia nihil imprudentius. Siquidem perverfe facit, qui fefe non accommodat rebus prefentibus, foroque nolit uti, nec faltem legis illius convivalis meminerit, 7 wilt, 7 &7101 (1), poftuletque ut fabula jam non sit fabula. Contra, vere prudentis eft, cum sis mortalis, nihil ultra fortem fapere velle , cumque universa hominum multitudine vel connivere libenter , vel comiter errare. At iftud ipfum, inquiunt , ftultitiæ eft. Haud equidem inficias iverim, modo fateantur illi vicissim : hoc effe , vitæ fabulam agere. XXX. CÆTERUM ilud, o Dii immortales , eloquarne , an sileam ? Cur autem sileam, cum sit vero verius ? Sed preftiterit fortassis in re tanta Mufas ex Helicone accerfere , quas poeta fæpius ob meras nugas advocare folent. Adefte igitur paulifper, Jovis filie , dum oftendo (1) Aut bibe , aut abi. C üj