OCR
VIGOR ner. 33 diGat formulas, Verum hi laqueum regi fuo remittunt, multoque odiosius obftrepunt, donec jam is quoque feflus ultra çedit ac manus dat. XVII CÆTERUM quoniam viro adminiftrandis rebus nato , plufculum de rationis unciola erat afpergendum, ut huic quoque pro virili confuleret ,, me hic, sicut in cæteris , in consilium adhibuit, moxque consilium dedi me dignum : nempe uti mulierem adjungeret , animal videlicet ftultum quidem illud atque ineptum , verùm ridiculum & fuave , quo conviĉtu domeftico , virilis ingenii triftitiam fua ftultitia condiret atque edulcaret. Nam quod Flato dubitare videtur, utro in genere po= nat mulierem , rationalium animantium , an brutorum, nihil aliud voluit, quam insignem ejus fextìs ftultitiam indicare. Quod si qua forte mulier fapiens haberi voluerit , ea nihil aliud egerit quam ut bis ftulta sit, perinde quasi bovem aliquis ducat ad ceroma (1), invita relu&anteque , ut aiunt, Minerva, Conduplicat enim vitium, quifquis contra naturam virtutis fucum inducit, atque alio defleQit ingenium. Quem= admodum, juxta Grecorum proverbium , simia femper eft simia , etiam si purpura (2) Unguentum quo ungebantur Athlete. By