OCR
DO, ENCOMIUM accessione , fuam vim mancam atque irtritam effe. Itaque ex noftro illo temulento ridiculoque lufu proveniunt & fuperciliost Philofophi , in quorum locum nunc fucceffere , quos vulgus Monachos appellat, & purpurei Reges, & pii Sacerdotes , & ter fanGissimi Pontifices ; poftremo totus etiam ille Deorum Poéticorum cœtus, adeo frequens, ut turbam vix jam ipfe capiat olympus, tametsi fpatiosissimus. XII Ar fanè parum sit mihi vite fe. minarium ac fontem deberi , nisi quidquid in omni vita commodi eft , id quoque totum oftendero mei muneris effe. Quid autem vita hec , num omnino vita videtur appellanda , si voluptatem detraxeris ? Applausiftis. Equidem fciebam neminem veftrum ita fapere, vel desipere magis, imo fapere potius, ut in hac effet fenten: tia, Quanquam ne Stoici quidem ifti voluptatem afpernantur , tametsi fedulo dise simulant , milleque conviciis eam apud vulgus dilacerant, nimirum ut deterritis aliis , ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Jovem, que tandem vite pars eft non triftis, non infeftiva, non invenufta , non insipida, non molefta , nisi voluptatem, id eft , ftultitiæ condimentum adjunxeris ? Cujus rei cum fatis idoneus teftis effe possit ille nunquam fatis