V. Quawquam quid vel hoc opus
erat dicere , quasi non ipfo ex vultu fron
teque , quod aiunt, fatis que sim pre me
feram , aut quasi, sì quis me Minervam
aut Sophiam efle contendat, non ftatim
folo possit obtutu coargui , etiamsi nulla
accedat oratio , minime mendax animi
fpeculum. Nullus apud me fucis locus;
nec aliud fronte simulo , aliud in pe&ore
premo. Sumque mei undique simillima,
adeo ut nec ii me dissimulare possint,
qui maxime Sapientie perfonam ac titu¬
lum sibi vendicant xa) èv 7} 70e90p® mi
Oyxor, wo è) TX Acovry čvor (1) obambu¬
lant. Quamvis autem fedulo fingant, ta¬
men aliunde prominentes auriculæ Mi¬
dam produnt. Ingratum me hercle &
hoc hominum genus , qui, cum maxime
sint noftre fa&ionis, tamen apud vulgum
cognominis noftri sic pudet , utid passim
aliis magni probri vice objiciant. Proin¬
de iftos, cum sint uwpóræloi (2) re, cæ¬
terum Sophi ac Thaletes videri velint,
nonne jure optimo uwweordoxs (3) illos
appellabimus ?
VI. Visum eft enim hac quoque par¬