ETKOMION. Yor
non fit fabula. Contra , vere pruden¬
tis eft, cum fis mortalis, nihil ultra
fortem fapere velle, cumque univerfa
hominum multitudine vel connivere
libenter, vel comiter errare. At iftud
iplum , inquiunt, ftultitie eft. Haud
equidem inficias iverim, modo fatean.
tur illi viciffim hoc effe, vitæ fabulam
agere.
Cæterum illud, o Dii immortales,
eloquar ne, an fileam ? Cur autem
fileam, cum fit vero verius? Sed pre¬
ftiterit fortaffis in re tanta, Mufas ex
Helicone accerfere, quas poetæ fepius
ob meras nugas advocare folent. Adefte
igitur paulifper, Jovis filie, dum often¬
do nec ad egregiam illam fapientiam,
ac felicitatis, ut ipfi vocant, arcem, adi¬
tum effe cuiquam, nifi STULTITIA duce.