OCR
ETKOMION. Yor non fit fabula. Contra , vere prudentis eft, cum fis mortalis, nihil ultra fortem fapere velle, cumque univerfa hominum multitudine vel connivere libenter, vel comiter errare. At iftud iplum , inquiunt, ftultitie eft. Haud equidem inficias iverim, modo fatean. tur illi viciffim hoc effe, vitæ fabulam agere. Cæterum illud, o Dii immortales, eloquar ne, an fileam ? Cur autem fileam, cum fit vero verius? Sed preftiterit fortaffis in re tanta, Mufas ex Helicone accerfere, quas poetæ fepius ob meras nugas advocare folent. Adefte igitur paulifper, Jovis filie, dum oftendo nec ad egregiam illam fapientiam, ac felicitatis, ut ipfi vocant, arcem, aditum effe cuiquam, nifi STULTITIA duce.