OCR Output

Ego meum persolvi pensum, et fessus lampada trado: succedat,
qui vices operis excipiat. Ego sylvam ministravi, non omnino,
sicut opinor , malignam :. accedant qui dolent, qui perpoliant, qui
variegent. Ego partem eam absolvi , in qua plurimum fuit laboris,
gloriae minimum: non pigeat alios adiungere, quod et facillimum
erit et splendidissimum. Mea nihil refert quocunque nomine legatur :
non laborabo, penes quencunque summa gloriae futura est, modo
nos occasionem dederimus, ut ad studiosos tanta manarit utilitas.
Neque vero vel tantillum offendar, si quis nostra castigabit erudi¬
tior, locupletabit diligentior, digeret exactior, illustrabit eloquentior,
expoliet ociosior, vindicabit felicior: dum id cum publica studio¬
sorum commoditate. fiat, quam unam usqueadeo spectavimus in hoc

opere, ut nostri nullam rationem habuerimus.

Erasmus, Adag. Chil. III. Cent. 1. 1. (p. 635.)