OCR
Ego meum persolvi pensum, et fessus lampada trado: succedat, qui vices operis excipiat. Ego sylvam ministravi, non omnino, sicut opinor , malignam :. accedant qui dolent, qui perpoliant, qui variegent. Ego partem eam absolvi , in qua plurimum fuit laboris, gloriae minimum: non pigeat alios adiungere, quod et facillimum erit et splendidissimum. Mea nihil refert quocunque nomine legatur : non laborabo, penes quencunque summa gloriae futura est, modo nos occasionem dederimus, ut ad studiosos tanta manarit utilitas. Neque vero vel tantillum offendar, si quis nostra castigabit eruditior, locupletabit diligentior, digeret exactior, illustrabit eloquentior, expoliet ociosior, vindicabit felicior: dum id cum publica studiosorum commoditate. fiat, quam unam usqueadeo spectavimus in hoc opere, ut nostri nullam rationem habuerimus. Erasmus, Adag. Chil. III. Cent. 1. 1. (p. 635.)