OCR Output

480 [CCLX. CCLXI.]

1 Celsus, de Medicina L. V. c. 27.

Solet autem ex eo vulnere (post rabiosi canis morsum), ubi parum occursum est, aquae timor nasci;
bdpopéBous Graeci appellant. Miserrimum genus morbi, in quo simul aeger et siti et aquae metu cruciatur;
quo oppressis in angusto spes est. Sed unicum tamen remedium est, necopinantem in piscinam non ante
ei provisam proiicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere; si
habet , interdum deprimere, ut invitus quoque aqua satietur; sic enim simul et sitis et aquae metus tollitur.
2 Herm. Boerhaave, Aphorismi de cognoscendis et curandis morbis § 1143.

Curatio in demorso prophylactica requirit, ut — statim post infectionem, magno cum apparatu, metu
incusso, saepe minitando, tandem praecipitem in mare vel fluvium dando, aliquamdiu submersum tenendo,
iterum mergendo, id repetendo aliquoties cum iisdem omnino circumstantiis.

3 van Swieten, ad Boerhavii Aphorism. Commentar. T. II. p. 570.

Antiquitus iam multum boni ab hac methodo exspectatum fuisse in hoc morbo curando, forte etiam
et in aliis, legitur. Euripides (ut narrat Diogenes Laertius in vita Platonis L. IT. n. 6.) apud Aegyptios
morbo prehensus, a sacerdotibus marina curatione (ablutione per aquam marinam) restitutus fuit, unde
postea dixit:

Oddason xe Tdvra 7° dvipemmy xaxd.
Nautae apud Batavos in locis maritimis , assueti huic curationi, nullis minis vel precibus se flecti patiun¬
tur, sed traditum illis hominem submergunt, et quidem saepius, ad suffocationis periculum usque; tuncque,
uti notavit Tulpius, fere semper sequitur felix successus.

CCLXI.

MORDERE LABRUM.
Adagior. Chil. III. Cent. VII. 69.

*Ecbiew rè yelay, id est, Comedere labra, vel hodiernis temporibus vulgo dicitur,
qui stomachatur, animoque ringitur; sumptum ab indignantium gestu. Aristophanes
in Vespis [v. 1083] ‘Tr’ ¿oye Th xeaúvny écdiav*, id est, Comedens labra prae
iracundia. Sic et Homerus Odysseae T [v. 268.]

Oi à &pa mævres GAE Èv yelneoi Duvres,
id est, Ast hi labra suis presserunt dentibus omnes.

* Scholiastes ad hl. rv geAdyny èebiuy: Ayr) To rÈ eian’ o ydp dpyiGduevor Evddxvoucs TA XEAN

1 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, IM. 8. 47.
Mordere labrum. "Eohiciv Tè yetay.
Op sijn breijdel bijten.
De eo qui stomachatur, animoque ringitur. Ab indignantium gestibus sumptum.
2 Servilius, Adagiorum Epitome p. 161*.
Mordere labrum. ‘Ecbiew Tè yetan.

Comedere labra, vel hodiernis temporibus vulgo dicitur, qui stomachatur animoque ringitur. Sumptum
ab indignantium gestu.

Hi bijt op zijnen breydel.
3 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Tres, IL. 8. 47.
Mordere labrum. "Ecbiew Tè ein.
Op sijn breydel bijten.
De eo qui stomachatur, animoque ringitur. Ab indignantium gestibus sumptum.
4 Eiselein, die Sprichwörter und Sinnreden des Deutschen Volkes, p. 430.
Sich in die Lippe beissen.