id est, Hoc quoque Demodoci, Chius malus, haud quidem hic, hic non:
Omnes absque Procle, Chius at ipse Procles.
Apud Strabonem Graecum scriptura mendosa est, quum Tpoxaéys legendum sit,
non Iærpoxaëys. Interpres usus est codice castigatiore : quin ipsa carminis ratio
reiicit MarpoxAéye. Si addas, xa) ré3s Aypoddxov , plenum erit distichon. Id reddetur
venustius, si ab homine ad rem deflexeris, ut si dicas: Omnes prognostae vani,
uno excepto Venantio, et tamen prognostes est Venantius. Impii sunt milites
omnes, uno excepto Langio, et tamen miles est Langius. Graecorum proverbium
imitatus est Ausonius * in Silvium quendam cognomento Bonum, natione Brittonem,
quae natio et hodie apud Gallos vulgo male audit.
* Ex compluribus epigrammatis, quibus Silvii patriam exagitavit Ausonius, unum delibasse sufficiat epigramma CX.
Silvius hic Bonus est. Quis Silvius? Iste Britannus.
Aut Brito hic non est Silvius, aut malus est.
1 Le Roux de Lincy, le Livre des Proverbes Français, T. I. p. 326.
Breton cochon, Français polisson.
i Aprés le coup sage Breton.
On lit dans Commines: Ces deux dues estoient sages après le coup, comme on dit des Bretons et gé¬
néralement des François.
2 Fleury de Bellingen, Étym. des Prov. Franç. p. 133. (citav. Le Roux de Lincy, p. 327.)
Qui fit Breton il fit larron.
AIMOAQPIEIZ.
Adagior. Chil. III. Cent. VII. 49.
Aspodwpieis. In proverbiorum Collectaneis, quae Plutarchi nomine feruntur [I. 34.]
huiusmodi reperio fabulam. Cum aliquando Peloponnesus annonae laboraret inopia,
quidam urgente fame, collectis sarcinis , inde demigrarunt: ii cum incertis sedibus
huc atque illuc vagarentur, recepti sunt in civitatem a Tripolitis. Tripolis autem ea
in Rhodo est. Nomen igitur inditum illis. ut dicerentur A1podcptsig. — — Quadrabit
igitur in eos, qui fame adacti, aliquo demigrant, v elut Italorum vulgus fere hospites
omneis, Amodwpreïs appellat, ceu fame compulsos ad eam visendam regionem. *
* In Italorum lingua haud scio an nullum reperiatur vocabulum quod ortum sit ex Graeco Aids, fames. Suspicor
autem Erasmi animo obversatum fuisse, quod hic saltem quadret, nomen Limésiniere vel Limosiniero, quod, quem¬
admodum verbum Limosinare, originem ducit a Limosina, quam Itali dicunt pro eo quod Graece est taenuosúyy,
sed cum Graeco A+423< nihil quicquam habet commune. De his igitur vocabulis huc referam quae docemur in:
1 Vocabolario degli Accademici della Crusca, (In Napoli 1747. F°.)
Limosina. Compassionevol donagione di che che si sia, fatta ad uom bisognoso per amor
di Dio. Lat. eleemosyna, Gr. 2Aeymuoctvy. Bocce. g. 4. p. 8. E nov. 18. 15. E nov. 70. 9.
Fr. Giord. Pred. 8.
Limosimare. Andar cercando limosina, Mendicare, Andare accattando. Lat. mendicare,
ostiatim victum quaerere, Gr. rrwgeisv. Bocc. nov. 18. 16. M. V. 1. 18. Borgh. Col.
milit. 436.
LIMOSINIERE € LIMOSINIERO. Che da, e fa limosine. Lat. eleemosynarius. Mir. Mad. M. M. Vi
4. 69, Vit. SB. Pad:#1. 198.