OCR Output

[CCXXXIV. CCXXXV.] 443

ficiscerer. Aut, Digna res est, cuius gratia vel in Hyberniam usque
navigetur. Sonata apud Platonem in Phaedro [p. 227. D.] "H yap dy doreton xa}
dyoer elev of adyo. "Eyo ye ody obrws eritelbuyua dxoboæi, Bore, èàv BadiGay

/

moh Tèy mepirarey Méyapdde, ua) uarà “Hpddinov roooBàs To relyel Ti amiyg, ov
“4 cou droreiDia, id est, Nam profecto festivi et in publicum utiles fuerint sermones.
Mihi sane tanta cupiditas est audiendi, ut si pedibus vel Megaram usque ambules, ac
mox iuxta morem Herodici, ubi ad moenia accesseris, denuo abscedas, non te sim re¬
licturus. — — Simile illi, Dignum propter quod vadimonium deseratur. *
* De hoc adagio sic scripserat Erasmus Chil. I. Cent. VIIL 18. Dignum propter quod vadimoninm deseratur.
Ubi rem maximi momenti volemus significare, quaeque vel quantovis dispendio debeat expeti, dignam esse dicemus, cuius
gratia vadimonium deseratur. Nam qui vadati sunt, non nisi summo suo periculo abesse possunt. Plinius secundus prae¬
fatione Naturalis historiae [pr. med.] Inscriptiones, inquit, propter quas vadimonium deseri possit, hoc est, quarum gratia
omnia sint posthabenda, vel maxime seria. Seneca De beneficiis libro quarto [c. 39. 4] Vadimonium promittimus, tamen
deseritur. Non in omnes datur actio. Deserentem vis maior excusat. Haec Senecae verba declarant, vehementer urgens
esse oportere, quod excuset vadimonii promissi desertorem. Horatius [Sat, 1. 9. 36.] Et casu iam respondere vadato
Debebat. Ridet improbum garrulum , qui maluerit periclitari de causa, quam a nugis discedere,

1 Proverbior. Lat. Sylloge ex Vet. Cod. Meermann. (Apogr. Leid. p. 43.)
Vel Megaram usque. Manet is sermonis color etiam hodie, ubi dicimus: Huius rei gratia
vel in Indiam usque proficiscerer.
2 Servilius, Adagiorum Epitome p. 180*
Vel Megaram usque.

Ubi quid significamus magni pretii, nobisque vehementer expetitum, dicimus: Huius rei gratia
vel in Indiam usque proficiscerer. Aut: Digna res est, cuius gratia velin Hyberniam
usque navigetur.

(Zonder vertaling.)
3 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal.
Men zou er voor naar Oost-Indie gaan.

(Ontbreekt.)

Waardig om er voor naar Ierland te reizen.
(Ontbreekt.)
COXXXV.

VENTO VIVERE.

Adagior. Chil. IV. Cent. IX. 3.

Hodieque vulgo tritissimum est, ut eos dicant Vento vivere >, qui nullo vivunt
impendio: et addunt, more siluri, quod plerisque creditum est eum piscem aura
saginari, quod idem creditum est de Chamaeleonte. Alexander imperator libro
Codicis V. tit. De aliment. pupil. praest. [50.] Nec ferendus, inquit, est iuvenis, qui
quum praesens esset, studiisque eruditus atque alitus esset, si ea per alium se con¬
seculum non probet, sumptus recuset, quasi vento vixerit, aut nullo liberi hominis studio
imbui meruerit.