OCR Output

418 [CCXX. COXXI.]

» ‘tSamenspraeck tusschen de Dood en een Out man. (D. Il. p. 497. B.)
..... Maer hoor toch eens de reden,
Waerom een deftigh prins in wijn is overleden ,
En waerom hy vooral tot drincken was gesint,
’*t Was dat een Engelschman een koppe seck bemint.
5 Sam. Pufendorfius, Introductio ad Historiam Europacam (Latine reddita a Cramero,
Edit. Tertia, Ultrajecti 1702. 8°.) c. IV. p. 199. de Britannis ita scribit:

Non alia gens gulae ac ventri magis indulget, aut maiori studio palatum victus illecebris demulcere
gestit. Quamquam sunt qui existimant, Anglos ebrietatem, ignotum antea vitium, bello Belgico primum
exterorum contagione haustam in Angliam transtulisse, atque omnem deinde populum ea labe infecisse.

CCXXI.
TANQUAM MEUM NOMEN. TANQUAM DIGITOS.
Adagior. Chil. II. Cent. IV. 91.

Proverbiales hyperbolae sunt, Tanquam meum nomen, et Tanquam meos digitos
teneo, si quando promptam certamque memoriam significare volumus. Martialis
(IV. 37. 6.]

Totis diebus Afer haec mihi narras:

Eti teneo melius ista, quam meum nomen.
Iuvenalis [VII. 232.]
Tanquam ungues digitosque suos.

Nihil magis meminimus quam proprii nominis, unde et vita defunctos olim suo
nomine inclamabant. Et Proprii nominis oblitum dicimus prodigiosae obliviscentiae
hominem. Antiquitus in digitis computus peragebatur. Extat ea de re libellus
Bedae [in Oper. Omn. edit. Basil. 1563 F°. T. I. p. 111—116.) Quin hodieque
numerandi imperitum et obliviosum per iocum rogare solent, quot in manibus
habeat digitos.

1 Sartorius, Adagiorum Chiliades Tres, IL 5. 66.
Tanquam meum nomen. Tanquam digitos.
Als mijn naem. Als mijn pater noster.
Proverbiale: hyperbolae sunt, si quando promptam certamque memoriam significare volumus.
2 Servilius, Adagiorum Epitome p. 190.
Tanquam meum nomen, tanquam digitos.

Tanquam meum nomen, et tanquam moos digitos teneo, si quando promptam certamque memoriam
significare volumus. ;
Je weetet so wel als mine nae.

3 Monosinius, Floris Italicae Linguae L. V. p. 220. n. 65.
Hac paroemia uti solet ille, qui se alicuius rei promptam certamque memoriam vult asserere :
Come io so d’auer cinque dita nelle mani.

Tanquam meos digitos. Ex eo Martialis (sic)
Tanquam wngueis, digitosque meos.

4 Schrevelius, Sartorii Adagiorum Chiliades Tres, II. 5. 66.
Tanquam meum nomen. Tanquam digitos.

Als mijn Naem. Als mijn Pater Noster.
Proverbiales hyperbolae sunt, si quando promptam certamque memoriam significare volumus.