OCR Output

[CCXX.] 417

CCXX.

SYRACUSANA MENSA,

Adagior. Chil. II. Cent. IT. 68.

Lupaxousia Tpameu, id est, Syracusana mensa [Zenob. V. 94.] praelauta atque
opipara dicebatur. Syracusani enim, ut erant olim opibus florentissimi, ita vo¬
luptatibus ac deliciis addictissimi. Lucianus in dialogo Simili ac Polystrati [$ 2]
Kai rpäreëæ, inquit, Ürèo rès év Zixeria, id est, Ac mensae Siculis lautiores. Athe¬
naeus libro duodecimo [c. 15. p. 518. C.] Asa@dyror dé slow ex) TpPUPH “at al ray
Linshav tpameSor, id est, Celebres sunt ob delicias et Siculorum mensae. — — Idem
libro decimo quarto [c. 81. p. 661. E.] citat Cratinum, [in Fragment. Comic. Graec.
ed. Meineke P. II. p. 684.) qui praclautam culinam ac bene fumantem ac suaviter
olentem describens , ita loquitur :

Oixe? Tic, ds čoxev, EV TD YÉTRAÆTI

AiPavaroraays, ġ uæyepog Timearnds.
id est, Habitare mi hoc videtur aliquis in specu,

Qui thura odora vendit, aut Siculus coquus.

Faustus Andrelinus Foroliviensis poeta, in carmine, quod de Pavimento Parisiensi
inscripsit, adagionem in Anglos derivavit,

Mensa, inquiens, Britanna placet.
Et haud scio unde natum sit hoc vulgatissimum apud Gallos proverbium, ut, cum
hominem vehementer cibo distentum velint intelligi, dicant, Tam satur est quam
Anglus. Verum iidem, ut illis attribuunt roavdzyixv, ita nobis roavrociay ad¬
scribunt. *

* De Britannis, lautarum mensarum amantibus, mentio fit in Encomio Moriae p. 346 (ed. Tauchn.) ubi Erasmus Stul¬
titium haec facit loquentem: vIam vero video, naturam, ut singulis mortalibus suam, ita singulis nationibus ac pene civita¬
tibus communem quandam insevisse philautiam: “atque hinc fieri, ut Britanni praeter alia formam, musicam, et lautas
mensas proprie sibi vindicent: Scoti nobilitate et regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis arguiiis sibi blan¬
diantur cet.

1 Versus ex MS. seculi XIII. Cotton. Vespas. B. XIII. fol. 123° (edit. in: Reliquiae Antiquae
TE G)
Vincere mos est Francigenis, nec sponte nocere ;
Prodere dos Normannigenis belloque pavere ;
Alvernus cantat, Brito notat, Anglia potat.
2 Dit de l’Apostoile, XII siècle (Le Roux de Liney, T. I. p. 281.)
Li mieldre buvéor en Angleterre.
Les meilleurs, c’est-à-dire, les plus intrépides buveurs, sont en Angleterre.
3 Proverbior. Lat. Sylloge ex Vet. Cod. Meermann. (Apogr. Leid. p. 18.)
Syracusana mensa. Praelauta atque opipara, diversa a Pythagorea.
4 Jac. Cats, Spiegel van den Ouden en Nieuwen Tijt (D. I. p. 457.)
Non comedis, Germane, bibis: sed comedis, Angle,
Non bibis; at comedis, Flandre, bibisque bene.
Sie, vrient! dat dient gy wel te weten: Een Duytsch kan drincken sonder eten;
Een Engelschman eet sonder drincken, Een Nederlander laet hem inschincken.
53