Tritissimum apud Latinos autores adagiùm: ds 7}v "Adyvav, id est, Sus Minervam,
subaudiendum docet, aut monet: dici solitum quoties indoctus quispiam atque insulsus
eum docere conatur, a quo sit ipse magis docendus: aut, ut Festi Pompeii [v.
Sus Minervam| verbis utar, cum quis id docet alterum, cuius est ipse inscius. Pro¬
pterea quod Minervae artium et ingeniorum tutela tribuitur a poetis. Porro sue
nullum aliud animal magis brutum, magisque sordidum, ut quod stercoribus im¬
pense gaudeat, vel ob iecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae ac
libidinis: vel ob narium crassitudinem et olfactum hebetem; unde fit ut non offen¬
datur foetore: tum adeo pronum ciboque deditum, ut si forte sursum aspicere
cogatur, protinus stupore sileat ob insolentiam, ut tradit Alexander Aphrodiseus. È
Nec est aliud magis indocile; proinde non ad usum aliquem, quemadmodum pe¬
cudes nonnullae, sed ad epulas duntaxat a natura donatum videtur. Cui rei testis
est Plinius lib. VIII. [cap. 51. s. 77.] Animalium, inquit, hoc maxime brutum: ani¬
mamque ei pro sale datam, non illepide existimabatur. — Unde nunc quoque vulgo
insipidos istos, et quasi ventri atque abdomini natos, sues appellare consuevimus.
Quin et Suetonius in catalogo Illustrium Grammaticorum [c. 23.], refert P alae¬
monem arrogantia tanta fuisse, ut M. Varronem porcum appellaret, secum et natas
et morituras literas. Praeterea si quid indoctum atque illiteratum significare vo¬
lumus, id ex hara profectum dicimus. Quemadmodum M. Tullius in Pisonem
[c. 16. 37.) Es hara producte, non schola. Hinc igitur natum adagium Sus Mi¬
nervam. L. Caesar apud Ciceronem libro De oratore II. [c. 57. 233.] Sic ego, inquit,
Crasso audiente primum Joquar de facetiis, et docebo sus Minervam, ut aiunt, oratorem
eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Idem Cicero
libro Academic. Quaestion. primo [c. 5. 18.] Nam etsi non sus Minervam, ut aiunt,
tamen inepte quisquis Minervam docet. Hieronymus in Rufinum [Oper. T. I. p. 472.
ed. Vallars] Praetermitto Graecos, quorum tu iactas scientiam, et dum peregrina sectaris ,
pene tui sermonis oblitus es, ne vetere proverbio Sus Minervam docere videatur.
Cum hoc aut idem, aut certe quam maxime finitimum, quod apud Theocritum
legitur in Hodoeporis [Eid. V. 23.]
Te mir ’Abyvaiav tow poe,
id est, Cum diva est ausus sus decertare Minerva.
Quoties indocti stolidique et depugnare parati [quos vocat Horatius Epist. II. 1. 184.]
non verentur summos in omni doctrina viros in certamen literarium vocare.