OCR
410 [CCXVII. COXVIII.] 10 Harrebomée, Spreekwoordenb. der Nederl. taal, D. I. p. 185. Erg. Erg raakt erg. LDL past Fuil Den vuile valt dat vuile. COXVIII. SUS MINERVAM. Adagior. Chil. I. Cent. I. 40. Tritissimum apud Latinos autores adagiùm: ds 7}v "Adyvav, id est, Sus Minervam, subaudiendum docet, aut monet: dici solitum quoties indoctus quispiam atque insulsus eum docere conatur, a quo sit ipse magis docendus: aut, ut Festi Pompeii [v. Sus Minervam| verbis utar, cum quis id docet alterum, cuius est ipse inscius. Propterea quod Minervae artium et ingeniorum tutela tribuitur a poetis. Porro sue nullum aliud animal magis brutum, magisque sordidum, ut quod stercoribus impense gaudeat, vel ob iecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae ac libidinis: vel ob narium crassitudinem et olfactum hebetem; unde fit ut non offendatur foetore: tum adeo pronum ciboque deditum, ut si forte sursum aspicere cogatur, protinus stupore sileat ob insolentiam, ut tradit Alexander Aphrodiseus. È Nec est aliud magis indocile; proinde non ad usum aliquem, quemadmodum pecudes nonnullae, sed ad epulas duntaxat a natura donatum videtur. Cui rei testis est Plinius lib. VIII. [cap. 51. s. 77.] Animalium, inquit, hoc maxime brutum: animamque ei pro sale datam, non illepide existimabatur. — Unde nunc quoque vulgo insipidos istos, et quasi ventri atque abdomini natos, sues appellare consuevimus. Quin et Suetonius in catalogo Illustrium Grammaticorum [c. 23.], refert P alaemonem arrogantia tanta fuisse, ut M. Varronem porcum appellaret, secum et natas et morituras literas. Praeterea si quid indoctum atque illiteratum significare volumus, id ex hara profectum dicimus. Quemadmodum M. Tullius in Pisonem [c. 16. 37.) Es hara producte, non schola. Hinc igitur natum adagium Sus Minervam. L. Caesar apud Ciceronem libro De oratore II. [c. 57. 233.] Sic ego, inquit, Crasso audiente primum Joquar de facetiis, et docebo sus Minervam, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Idem Cicero libro Academic. Quaestion. primo [c. 5. 18.] Nam etsi non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Hieronymus in Rufinum [Oper. T. I. p. 472. ed. Vallars] Praetermitto Graecos, quorum tu iactas scientiam, et dum peregrina sectaris , pene tui sermonis oblitus es, ne vetere proverbio Sus Minervam docere videatur. * Alexandri Aphrodisei locum, quanquam diu multumque quaesitum, indicare non potui. SUS CUM MINERVA CERTAMEN SUSCEPIT. Adagior. Chil. I. Cent. I. 41. Cum hoc aut idem, aut certe quam maxime finitimum, quod apud Theocritum legitur in Hodoeporis [Eid. V. 23.] Te mir ’Abyvaiav tow poe, id est, Cum diva est ausus sus decertare Minerva. Quoties indocti stolidique et depugnare parati [quos vocat Horatius Epist. II. 1. 184.] non verentur summos in omni doctrina viros in certamen literarium vocare.