Aristoteles in libello De divinatione quae fit ex insomniis ſc. 2 pr.], versum
huiusmodi proverbialem citat:
St crebro iacias, aliud alias ieceris.
Quo significatum est, oportere rem saepius tentare, neque defatigari protinus, si
quando parum ex animi sententia ceciderit. Futurum enim ut iterum atque iterum
periclitanti, felicius aliquando cadat. Aristotelis verba sunt haec: Gorep kev wal Advert’
hy ToAA& BAANG, eAAOT aAAoTOY Barets, Agit autem de insomniis melancho¬
licorum, in quibus non existimat esse divinationem ullam, tametsi fit nonnunquam,
ut quidam eventus somniis illorum respondeant: sed non esse mirandum, cum vitio
naturae plurima ac varia somnient, aliquando existere cuzrrduera, id est, casus
qui forte pariter sic eveniant, üt est ab illis somniatum. Themistius hunc locum
sic circumloquitur (interprete Barbaro, [p. 266. ed. Venetae 1559 F°.] nam Graecus
codex ad manum non erat): Nam qui totum diem taculantur, aliquando collimant et
praemium capiunt. Vetus adagium est: Si saepe iactaveris, aliquando Venerem iacies.
Sunt qui putent, nec id mea quidem sententia absurde, metaphoram a sagittariis,
non ab aleatoribus, esse ductam. Nam et hoc significat Géaaewv. Subesse vero ar¬
gutiam in eo verbo, quod in priore parte significat mittere sagittam, in posteriore
ferire. Fit autem ut qui crebrius iaculentur, vel fortuito aliquando scopum attin¬
gant. Tametsi M. Tullius lib. De divinatione II. [c. 59. 121.] de symptomatis agens,
de quibus modo dictum est a nobis, ad utrumque refert metaphoram: Quis est
enim, inquit, qui totum diem iaculans non aliquando collimet? Totas noctes somniamus,
neque ulla fere est qua non somniemus, et miramur aliquando id quod somniarimus
evadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? Tamen nemo est, quin saepe
tactans, Venerem iaciat aliguando, nonnunquam etiam iterum ac tertium. Porro Veneris
iactum in hoc lusus genere fuisse quondam felicissimum, palam arguit apud Sue¬
tonium Octavius Augustus in epistola quadim ad Tiberium fin vita Augusti c. 71.
5.] — — Quadrabit et in eos qui casu, non arte quippiam assequuntur. Extat
et hodie vulgo iocus proverbialis in caecum, qui cornicem iaculo fixerit.
Adori xa) nanoîoiv %ypa, id est, Contigit et ignavis e venatu praeda; ubi quid
feliciter. obtigit immerenti, quodque fortunae magis, quam illius industriae sit
acceptum ferendum. Allegoria sumpta a venatu, in quo vel praecipue dominatur
fortuna. Virtus minimum adfert momenti. At eruditio nemini contigit ni labore
parta. Regnum obvenit dormientibus, opes affluunt cessantibus nonnunquam: ho¬
nores accidunt etiam fugitantibus: caeterum quae vere bona sunt, nostra industria
parentur oportet. Suspicor inde natum quod olim mos fuerit, quod venatu captum
esset, omnibus impartiri, etiam immerentibus. Ita Theocritus in Piscatoribus [Eidyll.
XXI 51.