OCR
[CCVII.] 391 CCVIL. SI CREBRO IACIAS, ALIUD ALIAS IECERIS. Adagior. Chil. I. Cent. II. 13. Aristoteles in libello De divinatione quae fit ex insomniis ſc. 2 pr.], versum huiusmodi proverbialem citat: St crebro iacias, aliud alias ieceris. Quo significatum est, oportere rem saepius tentare, neque defatigari protinus, si quando parum ex animi sententia ceciderit. Futurum enim ut iterum atque iterum periclitanti, felicius aliquando cadat. Aristotelis verba sunt haec: Gorep kev wal Advert’ hy ToAA& BAANG, eAAOT aAAoTOY Barets, Agit autem de insomniis melancholicorum, in quibus non existimat esse divinationem ullam, tametsi fit nonnunquam, ut quidam eventus somniis illorum respondeant: sed non esse mirandum, cum vitio naturae plurima ac varia somnient, aliquando existere cuzrrduera, id est, casus qui forte pariter sic eveniant, üt est ab illis somniatum. Themistius hunc locum sic circumloquitur (interprete Barbaro, [p. 266. ed. Venetae 1559 F°.] nam Graecus codex ad manum non erat): Nam qui totum diem taculantur, aliquando collimant et praemium capiunt. Vetus adagium est: Si saepe iactaveris, aliquando Venerem iacies. Sunt qui putent, nec id mea quidem sententia absurde, metaphoram a sagittariis, non ab aleatoribus, esse ductam. Nam et hoc significat Géaaewv. Subesse vero argutiam in eo verbo, quod in priore parte significat mittere sagittam, in posteriore ferire. Fit autem ut qui crebrius iaculentur, vel fortuito aliquando scopum attingant. Tametsi M. Tullius lib. De divinatione II. [c. 59. 121.] de symptomatis agens, de quibus modo dictum est a nobis, ad utrumque refert metaphoram: Quis est enim, inquit, qui totum diem iaculans non aliquando collimet? Totas noctes somniamus, neque ulla fere est qua non somniemus, et miramur aliquando id quod somniarimus evadere? Quid est tam incertum quam talorum iactus? Tamen nemo est, quin saepe tactans, Venerem iaciat aliguando, nonnunquam etiam iterum ac tertium. Porro Veneris iactum in hoc lusus genere fuisse quondam felicissimum, palam arguit apud Suetonium Octavius Augustus in epistola quadim ad Tiberium fin vita Augusti c. 71. 5.] — — Quadrabit et in eos qui casu, non arte quippiam assequuntur. Extat et hodie vulgo iocus proverbialis in caecum, qui cornicem iaculo fixerit. CONTIGIT ET MALIS VENATIO. Adagior. Chil. II. Cent. V. 2. Adori xa) nanoîoiv %ypa, id est, Contigit et ignavis e venatu praeda; ubi quid feliciter. obtigit immerenti, quodque fortunae magis, quam illius industriae sit acceptum ferendum. Allegoria sumpta a venatu, in quo vel praecipue dominatur fortuna. Virtus minimum adfert momenti. At eruditio nemini contigit ni labore parta. Regnum obvenit dormientibus, opes affluunt cessantibus nonnunquam: honores accidunt etiam fugitantibus: caeterum quae vere bona sunt, nostra industria parentur oportet. Suspicor inde natum quod olim mos fuerit, quod venatu captum esset, omnibus impartiri, etiam immerentibus. Ita Theocritus in Piscatoribus [Eidyll. XXI 51. e ` ~ # 9 , £ 1 Oo xai Ty &ypæv, Toveloara Teavra pepitew.