OCR Output

12 [XLVIIL]
XLVII.

CURRUCA CUCULUS.
Collectanea Adagior. Veter. [n. 172.] Fol. XV*.

Nostra tempestate cuculos vocat vulgus, quorum uxores alii possident. Verum
Juvenalis [VI. 276.) eiusmodi maritum currucam vocat. Eam autem putat esse
Domitius, quam Aristoteles in libro de Animalium naturis [IX. c. 29.] Hypolaida
nominat. In huius nidum cuculum ova sua supponere. Ea illam educare pro suis.
Etiam Plinius [Hist. Nat. X. c. 9. 11] Cocycem (sic enim Graeci cuculum vocant)
in palumbum nidos sua ova subdere scribit. Quod si eadem est Latine curruca,
quae Graece Aypolais, mire in adulterae maritum convenit, alienam pro sua ada¬
mantem et alienos liberos pro suis educantem. Porro quae alius nescio quis Val¬
lensis de Huruca adfert, coactiora mihi videntur. Cuculum autem vocat Plautus
adulterum maritum, tamquam qui ova sua in alienis nidis ponat. Sic enim Arthe¬
mone [Asin. V. 2. 73.] maritum in meretricis sinu deprehensum eiiciens At etiam,
inquit, cubat cuculus; pauloque post |v. 84.] Cano, inquit, capite te cuculum uxor
ex lustris rapit.

CUCULUS.
Adagior. Chil. IV. Cent. V. 84.

Olim qui fuissent in re quapiam parum honesta deprehensi, vulgari probro C u¬
culi dicebantur. Id ortum a vinitoribus, qui serius coepissent putare vineam, nec
hoc munus absolvissent, priusquam audiretur ea avis, velut cessationem exprobrans
agricolis. Huius vocem imitantes viatores deridebant vinitores. Ita Plinius Lib. XVIII
cap. XXVI. [s. 66. 2.] quo loco quos petulantiae sales appellat, apud quasdam nationes
et hodie licet cognoscere. Vernis enim mensibus, quum auditur coccyx, si tamen
hic est cuculus, id quod sentit Gaza, coniugati mutuis salibus inter sese ludunt,
dicentes, Tibi canit haec avis, significantes uxorem parum vigilanter custoditam.
Quin et Plautus in Asinaria [V. 2. 73.] sic facit uxorem conviciantem marito in
amica deprehenso:

At etiam cubat cuculus; surge, amator; î domum.
Ac mox [v. 84.]
Cano capite te cuculum umor ex lustris rapit.

Horatius Sermonum lib. I. Satyra VIL [v. 28.]

Tum Praenestinus salso multoque fluenti

Expressa arbusto regerit vestigia, durus

Vindemiator et invictus, cui saepe viator

Cessisset, magna compellans voce cucullum.

Haec nimirum congruunt cum his quae scribit Plinius probro solere obiici vin¬
demiatoribus, si cuculus eos deprehendisset putantes vineam. cet.

HERNIOSI IN CAMPUM.
‘Adagior. Chil. IV. Cent. VIII. 81.

Kéxxu, Vwno redloyde, id est, Coccy, herniosi in campum, Aristophanes in Avibus
[v. 507.] refert proverbii loco: