OCR
12 [XLVIIL] XLVII. CURRUCA CUCULUS. Collectanea Adagior. Veter. [n. 172.] Fol. XV*. Nostra tempestate cuculos vocat vulgus, quorum uxores alii possident. Verum Juvenalis [VI. 276.) eiusmodi maritum currucam vocat. Eam autem putat esse Domitius, quam Aristoteles in libro de Animalium naturis [IX. c. 29.] Hypolaida nominat. In huius nidum cuculum ova sua supponere. Ea illam educare pro suis. Etiam Plinius [Hist. Nat. X. c. 9. 11] Cocycem (sic enim Graeci cuculum vocant) in palumbum nidos sua ova subdere scribit. Quod si eadem est Latine curruca, quae Graece Aypolais, mire in adulterae maritum convenit, alienam pro sua adamantem et alienos liberos pro suis educantem. Porro quae alius nescio quis Vallensis de Huruca adfert, coactiora mihi videntur. Cuculum autem vocat Plautus adulterum maritum, tamquam qui ova sua in alienis nidis ponat. Sic enim Arthemone [Asin. V. 2. 73.] maritum in meretricis sinu deprehensum eiiciens At etiam, inquit, cubat cuculus; pauloque post |v. 84.] Cano, inquit, capite te cuculum uxor ex lustris rapit. CUCULUS. Adagior. Chil. IV. Cent. V. 84. Olim qui fuissent in re quapiam parum honesta deprehensi, vulgari probro C uculi dicebantur. Id ortum a vinitoribus, qui serius coepissent putare vineam, nec hoc munus absolvissent, priusquam audiretur ea avis, velut cessationem exprobrans agricolis. Huius vocem imitantes viatores deridebant vinitores. Ita Plinius Lib. XVIII cap. XXVI. [s. 66. 2.] quo loco quos petulantiae sales appellat, apud quasdam nationes et hodie licet cognoscere. Vernis enim mensibus, quum auditur coccyx, si tamen hic est cuculus, id quod sentit Gaza, coniugati mutuis salibus inter sese ludunt, dicentes, Tibi canit haec avis, significantes uxorem parum vigilanter custoditam. Quin et Plautus in Asinaria [V. 2. 73.] sic facit uxorem conviciantem marito in amica deprehenso: At etiam cubat cuculus; surge, amator; î domum. Ac mox [v. 84.] Cano capite te cuculum umor ex lustris rapit. Horatius Sermonum lib. I. Satyra VIL [v. 28.] Tum Praenestinus salso multoque fluenti Expressa arbusto regerit vestigia, durus Vindemiator et invictus, cui saepe viator Cessisset, magna compellans voce cucullum. Haec nimirum congruunt cum his quae scribit Plinius probro solere obiici vindemiatoribus, si cuculus eos deprehendisset putantes vineam. cet. HERNIOSI IN CAMPUM. ‘Adagior. Chil. IV. Cent. VIII. 81. Kéxxu, Vwno redloyde, id est, Coccy, herniosi in campum, Aristophanes in Avibus [v. 507.] refert proverbii loco: