1697
quam maghifice quidem dixiftis omnes ; inquit, ve¬
rùm interim promifla non preftatur fides. Convene¬
rat, ne quid preter nugas ageretur, &in mediam Phi¬
lofophiam repente incidimus: , quanquam veftra ifta
vel iratum me nonnihil delećtarunt.. Verum quid no¬
ftræ ceffatiunculæ , cum iftis tam impeditis , ut vix
Chryfippm ctiam ipfe, aut Carneades, & jejunus & elle¬
boro purgatus expediyerit ? Nam tu quidem, /odoce,
ita Philofophum domi reliquifti, ut Aftrologum nobis
attuleris, & tu ita Confulem pofuifti, ut Philofophym
(fi Superis placet) indueris, Dionyfum , opinor, illum
Syracafansm imitatus: quanquam quod attinet ad fen¬
tentias, nemini veftrum prorfus accedo: Atque inte=
Tim ingenium & eloquentiam miratus fum potius, quam
judicium : alius enim innoxia fidera vocavit in cri¬
men , alius optimam Religionem pæœænæ ream egit ,
alius naturæ nefcio quam feneétam caufatus eft. Ini¬
quifime, quantum ego quidem fentio, omnes: quale
enim eft obfecro , culpam hominum in res ipfas reji¬
cere? & quod noftro yitio commifium eft quovis rele¬
gare potius, quam culpam noftram agnofcere? Quod
fi ftudio nobis eft,, malorum caufam, que negari non
poflunt, à nobis depellere, quin quicquid in vita mor¬
talium accidit mali, in Aten Homericam rejicimus?
quemadmodum apud eum Poetam facit Agamemnon &
Jupiter : utque, Chriftianorum vulgus quicquid fua ftul¬
titia defignant , in cacodæmonem auétorem & inftiga¬
torem rejiciunt. Quam feneftram fi patimur aperiri,
quid obftiterit., quo minus pofthac , libidinofus ju¬
ventam, avarus ac fordidus fenectam ,ambitio{us fortu¬
nam, iracundus corporis temperaturam accufet? Quin
ego omiflis ambagibus, iftius rei auctorem, quem cœ¬
lo terraque quæritis, vel indice , fi lubet, common¬
ftrabo. Quod ut faceret flagitantibus nobis , Confulem
digito defignans, ‘Tu te, inquit, fi nefcis, iftius au¬
&or es mali, in tuum caput omnis hæc culpa refun¬
ditur. Cui cum Refpublica fuas fortunas omnes, fuam
falutem, dignitatem, amplitudinem, denique, quo ni¬
hil habet carius, fuos liberosin manus dederit, tu tam
peftilentes homines in civitate federe , quid autem dixi
federe ? imo regnare finis impune. Cumque Conful
admiratus interpellaffet , Quos tandem iftos ais tam pe¬
flilentes ? Hos, inquit ille , afellos Areadicos, five
mavis Antronios , quos publicis in ludis, in quibus opti¬
mæ litteræ tradi debuerant, impudentia plufquam afi¬
nina paflim audis non: loqui , fed rudere, qui magna (ut
eſt apud Fabia ) confidentia atque auctoritate ítulti¬
tiam fuam perdocent, qui fe ob cam rem ludo littera¬
rio præfectos ,imo adeo natos arbitrantur, ut nos quic¬
quid eft bonarum litterarum dedoceant , ut omnibus
fuam inculcent infcitiam , ac fui fimiles reddant. Si:
mulque permultos nominabat qui id temporis infigni
ftoliditate nobiles habebantur , cum quibus monftris
Batto continuum & irreconciliabile bellum erat, donec
publicum ejus urbis ludum moderaretur, (nam hinc ad
Secretarii munus erat adfcitus), quorum ego nomina
prudens fupprimo,, five quod hoc ipfum fame illis in¬
videam, dignis qui fempiternes oblivionis tenebris fe¬
pulti jaceant, five quod nolim meas chartas ſpurcifli¬
mis nominibus inquinari 5 prafertim cum hujus gene¬
ris maximus ubique fit numerus, Ut ſemper fuit peffi¬
marum rerum maxima foecunditas. Hifcine, inquit,
belluis miſeri cives fua viſcera committunt? his clanif¬
fimi Principes liberos fuos credunt? his generofiffimis
ingeniis praditi adolefcentes, & iidem bonarum ar¬
tuum avidi committuntur, guos €X ingenuis ruſticos,
ex indoétis indociles, ex ftulus inſanos reddant? Hac,
inquam, in tua Republica fiunt,, te cive, te primate,
te Confule. Privata, atque adeo minimi momenti ne¬
gotia, mirum eft quanta vigilantia curantur: hee pettis,
& publica & tanta quanta in Republica non queat ulla
major exfiftere, negligitur , imo fovetur? In alios fon¬
tes vel qui paulum aliquid privati damni dederint , per¬
uam fevere animadvertitur , hic ære mul&atur, ille,
vapulat, alius ob «s alienum ultra diem prolatum, in
1698
4) carcerem detruditur, aliusin exfiliur ejicitur, alits ob
involatum poculum , aut nummorum pauxillulum, la¬
queo guttur frangitur. In his & hujufmodi valet difci¬
| plinæ feveritas, valent leges, vigilant mapiftratus, &
‘eum qui liberos veftros, quibus (ut par eft) nihil habe¬
tis antiquius, nihil dulcius, unicam Reipublicæ fpem;
tam indigne corrumpit, non eficitis , nullo fupplicio
dignum ducitis? Capite plectitur , qui equum abduxit,
& qui tot tam cara civitatis pignora prodidit, imo per¬
didit, eum non jugulatis? In eum, qui equum condu¬
étum fecus quam debuit, habuit, ex legibus eft actio;
& filii male traétati, nulla eft actio ? Si villicus hic
tuus, hujus vicinus felicem agrum , tritici feracem 5
zizaniis ac juncis confereret, dic mihi, te quafo, quid
faceres? Nimirum ejiceres, in jus vocares, damni dati
reum ageres, & nullo fupplicio dignus videtur , qui
felicem ac generofam puerorum indolem, ita imperi¬
tia fpinis ac vepribus occupavit , ut non farculos ac
ne incendio quidem repurgari queat? Qui in feriendo
nomifmate, paulum modo aliquid fraudis admifit, hor=
rendis exemplis pænas legibus dare cogitur : at qui
pueros in fuam fidem acceptos, pro liberalibus & fa¬
luberrimis litteris, nil nif meram flultitiam, docuit,
premio dignus videtur ? Nee alia in re funt vel ofci¬
tantiores, vel infeliciores, fummi etiam Principes. Ad=
hibentur multi qui praguftent cibum , non. adhiben¬
tur qui difpiciant, quid in animum ac peĉtus illorum
infundatur. Periclitatur Medicus aut Chirurgus, fi pa¬
rum accurate traćtavit Principis corpus: & nihil eft
periculi iftis, qui fic tractant animum ram multis im¬
peraturum? Nontemere committis equam curandum,
ac fingendum, nec circumfpicis qui credas fingen¬
dum filium? quafi patris officio funétus fis , fi modo
genucris, ac non multo maxima pars fit officii pater¬
ni, recte inftituere quod genueris : quid enim refert
bene natum effe, nifi ad naturam accedat honefta edu¬
catio? Non cuivis credis colendum fundum, confulis
probatos agricolas longogue rerum ufu probatos: &
filiam praeceptori traditurus , ex ptochotyrannis iftis
quempiam in confilium adhibes , & viam, quam ille
cæcus tibi monftraverit, ingrederis ? Ex horum fen¬
tentia quemlibet Scholæ publicæ præficis , quorum
judicio; non debebas ftabularium adfcifcere? Nihil eft
fimilius: regno, quam ludi litterarii moderator, & his
tyrannidem permittimus in liberos , quos fi noffes ,
nolles imperare canibus tuis è Magno conducitur qui
juventurem verberibus ac minis excarnificatam doceat
& fcire nihil, & Gibi videri nihil nefcire: quin fape=
numero fit, ut mores: iftorum nihilo fint meliores lit¬
teris: Quantum autem flagitium, primam illam ac
feliciflimam ztatem, bonis difciplinis 4 natura datam,
iis inficere, quæ aut majore labore poft dedifcenda
fint nobis, aut magno noftro malo tenenda? Tria funt
unde porifimum rerum publicarum falus , aut etiam
peftis mihi pendere videtur, A Principe recte aut fe¬
cus inftituto, 4 Concionatoribus publicis, & ludi Ma=
giftris, Sed hujus poftremi par erat potiflimum cu¬
ram agi, quod ludi Magifter primum innoxiam ac ru¬
dem ætatem curat, qu fibi nondum poteft profpice¬
re, deinde optimæ fpei annos , qui & fugiunt ociffi¬
me, & redeunt nunquam. Apud Romanes olim atro¬
ciffimo {upplicio necabatur , qui non ex uſu publico
geffilet imperium. Utinam exftaret fimilis aliqua lex,
que in perniciofos pueritiæ moderatores dignum ali¬
quod exemplum ftatueret! Nunc honos etiam ifti bel¬
luz , & fic merito datur ex publico merces ! Quin
tanta peſtis publicis manibus potius difcerpitur ? Cur
non in folas terras aliquo deportetur ? Cur tu Conful
Camillum Tribunum illum militarem non imitaris, ut
quemadmodum ille mala fidei magiftram, nudato a
tergo, corpore , vinétifque manibus , pueris iifdem >
quos hoftibus prodiderat , flagris in Falifcoram ur¬
bem redigendum tradidit , ita pari pompa pueritia
corruptores iftos ex urbe tua cures exigendos? Miraris
jnterixe litteras , cum cerdones, imo caudices, ludos
; Tom. IX. Ppppp = tor