OCR
Martino Dorpro. 287 modum, At Litteratus, meà certè fententià, nifi qui omnes omninò fcientias excuflerit , appellari nomen debet. Alioquin & infantibus licet Grammaticorum nomen attribuas, quicumque ex Alpha- Beta ipfas litterarum formas edidicere. Quod fi tu eos tantùm Grammaticos elle vis, quos ais ferulas fceptrorum vice geftantes in antro glagofo regnare, tum philautià ac Moria ftultiores,arbitrati,fe omnes nofle difciplinas, quod voculas intelliguntipfas,&corationum ftru&uram ego medius fidius, mi Dorpi, etiam cos, quamquam procul ab difciplinis effe concefferim , tam aliquantd propius accefliffe puto, quam Theologos illos, qui & ftru€turam orationum & voculas ipfas ignorant. Ex quo genere & ego aliquot, & tu [ut opinor] plures, quamquam uterque fedulò difimulamus, agnofcimus. Erafmus certé neque illis ex Grammaticis eft, qui tantùm voculas didicerunt; neque ex his Theologis, quibus preter perplexum queftiuncularum labyrinthum, nihil omninò cognitum eft; fed ex illorum Grammaticorum genere,quo Varro atque Ariftarchus; ex illo Theologorum, quo ipfe Tu, mi Dorpi [hoc eft, ex optimo; ut qui nec illas queftiunculas ignoret, &, quod Tu quoque abundé fecifti , longe utiliorem bonarum litterarum , id eft, facrarum maxime , tum ceterarum quoque, peritiam adjunxerit. Sed pergo in epiftola tua , in qua illud quoque ejufdem ferme note eft: Si unquam Decretales , Erafme , videris , quafi Decretales epiftolas,, quas tu vidifle Te fignificas, ille videlicet nufquam videre potuerit | Jam illud quale et, quod in cum objicis, Aguam ardea perturbatam effe, © imperitis item omnia perturbata , quoties in difceptandé paleftram defcenditur. Et illud præterea: Non enim potes, Eraſme , dijudicare , inter Dialeülicum & Sophiffam quid interfit s fi utramque artem ignores. Et paulò poft; Nifi