OCR
187 CAPUT LXV Quod quidem magis perspicuum fiet, si quemadmodum pollicita sum, paucis demonstraro, summum illud praemium nihil aliud esse, quam insaniam quandam. Primum igitur existimate Platonem tale quiddam jam tum somniasse, cum amantium furorem omnium felicissimum esse scriberet 1). Etenim qui vehementer amat jam non in se vivit, sed in eo quod amat, quoque longius a se ipso digreditur, etin illud demigrat, hoc magis ac magis gaudet. Atque cum animus a corpore peregrinari meditatur, neque probe suis utitur organis, istud haud dubie furorem recte dixeris. Alioqui quid sibi vult, quod vulgo etiam dicunt: Mon est apud se, et ad te redi, et sibi redditus est? Porro quo amor est absolutior, hoc furor est major, ac felicior. Ergo quaenam futura est illa coelitum vita, ad 1) ...0¢ én” sùruyig th ueyiory rapà bediv 4 roradry mavix didorar, < Pilat: Phaedr. P. 245 B.