OCR
186 Ajunt autem et in sacramentis atque ipsis pietatis officiis corpus et spiritum inveniri. Velut in jejunio non magni ducunt, si quis tantum a carnibus, coenaque abstineat, id quod vulgus absolutum esse jejunium existimat, nisi simul et affectibus aliquid adimat, ut minus permittat irae quam soleat, minus superbiae: utque ceu minus jam onustus mole corporea, spiritus ad coelestium bonorum gustum fruitionemque enitatur. Similiter et in synaxi, tametsi non est aspernandum inquiunt, quod ceremoniis geritur, tamen id per se aut parum est conducibile, aut etiam perniciosum, nisi id quod est spiritale !) accesserit, nempe hoc quod signis illis visibilibus repraesentatur. Repraesentatur autem mors Christi, quam domitis, extinctis, quasique sepultis corporis affectibus, exprimere Mortales oportet, ut in novitatem vitae resurgant, utque unum cum illo, unum item inter sese fieri queant. Haec igitur agit, haec meditatur ille pius. Contra, vulgus sacrificium nihil aliud esse credit, quam adesse altaribus, idque proxime, audire vocum strepitum, aliasque id genus ceremoniolas spectare. Nec in his tantum, quae duntaxat exempli gratia proposuimus, sed simpliciter in omni vita refugit pius ab his quae corpori cognata sunt, ad aeterna, ad invisibilia, ad spiritalia rapitur. Proinde cum summa sit inter hos et illos omnibus de rebus dissensio, fit ut utrique alteris insanire videantur. Quanquam id vocabuli rectius in pios competit, quam in vulgus, mea quidem sententia. 3) Alibi scripsit spirifval —, ut in latine reddita Ep. ad Cor. I. 3, 13. (VI. p. 668, not. 16).