OCR
181 cum sapientia convenire. Cujus rei si desideratis argumenta primum illud animadvertite pueros, senes, mulieres ac fatuos sacris ac religiosis rebus praeter caeteros gaudere, eoque semper altaribus esse proximos, solo nimirum naturae impulsu. Praeterea videtis primos illos religionis autores, mire simplicitatem amplexos, acerrimos litterarum hostes fuisse. Postremo nulli moriones magis desipere videntur, quam hi, quos Christianae pietatis ardor semel totos arripuit: adeo sua profundunt, injurias negligunt, falli sese patiuntur, inter amicos et inimicos nullum discrimen, voluptatem horrent, inedia, vigilia, lacrymis, laboribus, . contumeliis saginantur, vitam fastidiunt, mortem unice optant, breviter ad omnem sensum communem prorsus obstupuisse videntur, perinde quasi alibi vivat animus, non in suo corpore. Quod quidem quid aliud est, quam insanire? quo minus mirum videri debet, si Apostoli musto temulenti sunt visi !), si Paulus judici Festo visus €şt insanire ?). Sed posteaquam semel rv Asov 1) Act. Il. 13. 2) Act. XX VI. 24.