perioris institutionis palinodiam canat. Aut velut obli¬
tus quod dixerat °), beatos fore, cum probris, contu¬
meliis et suppliciis affligerentur, prohibens ne quando
resisterent malo, mites enim beatos esse, non feroces,
oblitus quod illos ad passerum et liliorum !°) exem¬
plum vocarit, nunc adeo noluerit eos absque gladio
proficisci, ut eum vel tunica divendita jubeat emi,
malitque nudos ire, quam
non accinctos ferro. Ad haec
quemadmodum gladii nomi¬
ne contineri putat, quicquid
ad depellendam vim perti¬
net, ita marsupii titulo com¬
plectitur, quicquid ad vitae
pertinet necessitatem. Atque
ita divinae mentis interpres
Apostolos lanceis, balistis,
fundis et bombardis !) in¬
structos educit ad praedi¬
cationem crucifixi. Loculis
item,- viduals *), et
sarcinis onorat, ne
forte non liceat illis
e diversorio discedere,
nisi impransis. Nec vel T
0) Ev. Matth V.°3,-X,-17, 22,23; 20-(C£ Luc AL 4)
10) Matth. VI. 28 (Cf. Luc. XII. 27).
11) Tormenta saec. XIV vel XV, quibus saxei globi globulive iacie¬
bantur.
12) Vidulus (corbula corio tecta) tantum apud Plautum memoratur,
ex quo Vidularia, fabula eius deperdita, dicta fuit,