OCR
138 plusquam scholasticas nugas apud imperitum vulgus jactitant. Superest jam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit *). Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo opinor historiali, aut gestis Romanorum *) in medium adferunt, et eandem interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice ‘). Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam “) absolvunt, qualem nec Horatius unquam assequi potuit, cum scriberet: Humano capiti ©) etc. Sed audierunt a nescio quibus, ingressum orationis sedatum minimeque clamosum esse oportere: Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam 38) Ci. Cic. de Sen: IL 5: 39) Vincentius Bellovacensis, Ordinis Praedicatorum (f 1264) compilavit Speculum, quod dicitur quadruplex, i. e. Naturale, Doctrinale, Historiale (ad annum usque 1244), quibus aliena manu additum est Morale. Editio princeps prodiit 1473—1476, Argentorati. „Gesta Romanorum”, quibus continentur „Historiae notabiles atque magis principales collectae ex Gestis Romanorum et quibusdam aliis notabilibus Gestis cum moralisationibus eorundem” saec. XIII vel ineunte XIV in Britannia exorta esse videntur. Crevit opus eundo. Editio princeps prodiit Coloniae Agrippinae, 1472. 40) ’AAAyyopfæ — quam Inversionem, Quint. (VIII. 6, 44) inquit, interpretamur, aliud verbis aliud sensu ostendit — a Theologis tam Iudaeis quam Christianis ita usurpatur ut a Spiritu sancto alium quendam sensum S. S. orationis verbis subiectum esse statuant. Distinguuntur interpretationis allegoricae IV genera: mystica et typica, quae nihil ad nos; anagogica, ad res caelestes, moralis sive tropologica ad mores pertinens. Proverbii locum obtinet: Littera gesta docet; quid credas, allegoria; moralis, quid agas; quid speres, anagogia. 41) Triplex hoc monstrum (Il. VI. 181, Lucr. V. 903) indicat orationem ex tribus diversissimis constantem , nisi forte universas Rhetoricae partes, iudicialem, deliberativam , demonstrativam , exhaustas esse aiat. 42) Hor. Ars poet. v. I.