OCR
95 dinem. Verum hoc quoque pro mea facilitate boni consulo: quanquam ne haec quidem desiderare possum. Quid enim est cur tusculum ë) aut molam, aut hircum, aut suem requiram, cum mihi mortales omnes ubique gentium eum cultum persolvant, qui vel a Theologis maxime probari solet? Nisi forte Dianae debeam invidere, quod illi humano sanguine litatur ?). Ego me tum religiosissime coli puto, cum passim, ut faciunt omnes, animo complectuntur, moribus exprimunt, vita repraesentant. Qui quidem Divorum cultus, nec apud Christianos admodum frequens est. Quanta turba eorum, (qui) Deiparae Virgini cereolum affigunt, idque in meridie, cum nihil est opus? Rursum quam pauci qui ean9S dem, vitae castimonia, modestia, coelestium rerum amore studeant aemulari? Nam is demum verus est cultus longeque coelitibus gratissimus. Praeterea cur templum desiderem, cum orbis hic universus templum mihi sit, ni fallor, pulcherrimum? Neque vero desunt mystae, nisi ubi de 6) Hoc demin. tantum est in Plaut. Aul. II. 8, 15 (385). 7) Dianae sacra fiebant cruenta et in Tauride, Ovid. Ep. ex P. IL 2, 53, Trist. IV. 4, 63, et in Italia, Met. XV. 489.