OCR Output

86

munem quandam insevisse Philautiam: Atque hinc
fieri, ut Britanni praeter alia formam, musicam, et
lautas mensas !) proprie sibi vindicent. Scoti, nobili¬
tate et regiae affinitatis titulo, neque non dialecticis
argutiis sibi blandiantur: Galli morum civilitatem sibi
sumant: Parisienses theo¬
logicae scientiae laudem
omnibus prope submo¬
tis, sibi peculiariter ar¬
rogent ?): Itali 3) bonas
literas et eloquentiam
asserant: Atque hoc no¬
mine sibi suavissime blan¬
diantur omnes, quod soli
mortalium barbari non
sint. Quo quidem in ge¬
nere felicitatis Romani *)
<p primas tenent, ac vete¬

rem illam Romam adhuc

1) In Ad. ,,Syracusana mensa” (II 2, 68 p. 471 B) de multorum
populorum opiparis mensis aut frugalitate agens, Fausti Andrelini illud
„Mensa Britanna placet” et Gallorum de homine cibo distento prover¬
bium „Tam satur est quam Anglus” memorat. Laudantur autem Bri¬
tanni in not. 8 ad c. 2 Epist. Paul. ad Thessal.. Tom. VI. p. 903 et
in Epist. passim.

2) Quid autem posthac non sperandum, posteaquam Sorbona spretis
leptologiis, solidam ac veram Theologiam amplectitur? Ep. 611 p. 688 E.
Cf, L. Vivis Ep. 610 (P. 685 B).

3) Irridet Italos, qui ,,absolute docti” sibi videantur, Ep. 611
(p. 688 F).

4) Romae laudes in Ep. 167 (P. 141 F) et alibi.
5) Ep. 466 (P. 506 D).