OCR
48 quod amicum, inimicum: quod salutare, noxium: breviter omnia repente versa reperies, si Silenum aperueris 5). Id si cui forte nimis philosophice dictum videtur, age pinguiore £), quemadmodum dici solet, Minerva, planius faciam. Quis Regem non et opulentum, et dominum fatetur? Atqui nullis animi bonis instructus est, atqui nihil illi satis est, jam videlicet pauperrimus est. Tum animum habet plurimis addictum vitiis, jam turpiter servus est. Ad eundem modum in caeteris quoque philosophari liceret. Sed hoc exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet aliquis. Audite quo rem deducamus 7), Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas detrahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque facies ostendere *), nonne is fabulam omnem perverterit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut lymphatum saxis ejiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui modo mulier, nunc vir: qui modo juvenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama °): qui modo Deus, repente homunculus appareat !). Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem perturbare, Illud ipsum figmentum ”) et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium 5) Multa de his ex Pilat. Symp, (215 A) notis habet in Ad. III. 3, 1 (P. 770C), ubi fuse de .SiZenis Alcibiadis actum est. O) Ad, TL 1, 97 42). 7) Hot. oi La re. 3) Ad. I. 5, 52 (P.’201 E) cl. Mart. INIL 43, 4. 9) Spurcus et turpis. Hor. Sat, IL. 5, 18 et77, Sa, 10) Hor. Sat. L 1, 15. — Homunculi quanti sunt! (Plaut. Prol. Capt. 155, ex Rud. 155)). 11) A Gellio inde in usu est.