OCR
43 civitatem coegit, nisi adulatio? Nihil enim aliud significat illa Amphionis et Orphei ?) cithara. Quae res plebem Romanam jam extrema molientem, in concordiam civitatis revocavit? Num oratio philosophica? Minime. Imo ridiculus ac puerilis apologus de ventre reliquisque corporis membris confictus 3), Idem valuit Themistoclis apologus consimilis de vulpe et ericio *). Quae Sapientis oratio tantundem potuisset, quantum commentitia illa cerva Sertorii potuit 5), quantum @) Hor. A; P. 392. 3) Plura de Menen. Agrippae fabula, ex Liv. II. 32 satis cognita, habet Dion. Hal. VI. 49. 4) Vulpecula in luto haerens erinaceo ricinos (xpérwvas) abigenti ,,noli, inquit, istuc facere. In horum enim, quae iam sanguinis saturae sunt, locum alii famelici succedent”. (Plut. an seni resp. sit gerenda c. 12. Mor, P. 790 D). 5) De huius utendi regendique exercitus peritissimi ducis dolo agit, praeter Plut. in’ vit. c. 11 et .20, Gell. AV. 22.