tro migrare sapiens Cato 3), quandoquidem super¬
cilium non potest ponere. In colloquium inciderit,
repente lupus in fabula 4). Si quid emendum, si
contrahendum, breviter si quid corum agendum, sine
quibus haec quotidiana vita transigi non potest, sti¬
pitem *) dicas sapientem istum, non hominem. Usque
adeo neque sibi neque patriae, neque suis usquam
usui esse potest, propterea quod communium rerum
sit imperitus et a populari opinione, vulgaribusque
institutis longe lateque discrepet. Qua quidem ex re
odium quoque consequatur necessum est, nimirum
ob tantam vitae atque animorum dissimilitudinem.
Quid enim omnino geritur inter mortales non stul¬
titiae plenum, idque a stultis, et apud stultos? Quod
si quis unus universis velit obstrepere, huic ego sua¬
serim, ut Timonem imitatus ©), in solitudinem aliquam
demigret, atque ibi solus sua fruatur sapientia.
3) Mart. Praef. L. I. v. 16: Non intret Cato theatrum meum, aut
si intravert, spectet.
4) Ad. 3, 8, 56 (p. 916 A).
5) Ter. Hautont. V. 1, 3, (876). In me quidvis harum rerum conve¬
nit, quae sunt dicta in stulto, caudex, stipes, asinus, plumbeus.
6) Luciani Timon, ab Erasmo Latine redditus, invenitur in Op.
Omn. T. I. p. 255.
Verum ut ad id quod institueram, revertar: quae
vis saxeos, quernos !) et agrestes illos homines in
1) O saxis nimirum et robore nati. Stat. Theb. IV. 340.