OCR
38 consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet momenti. Equidem fateor in duce, verum id quidem militare, non philosophicum; alioqui parasitis, lenonibus, latronibus, sicariis, agricolis, stupidis, obaeratis, et huiusmodi mortalium fece res tam praeclara geritur, non philosophis lucernariis 5). 5) Quid E. hac voce sibi velit, satis patet ex Ad. I. 7, 71 (P. 290 D). CAPUT XXXIV. Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inutiles, vel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens, sed minime sapienter judicatus, documento esse potest, qui nescio quid publice conatus agere, summo cum omnium risu discessit, Quanquam vir is in hoc non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen non agnoscit, atque ipsi deo rescribit, quodque censet sapienti a Republica tractanda abstinendum esse, nisi quod potius monere debuerat, a sapientia temperandum ei, qui velit in hominum haberi numero. Deinde quid eundem accusatum ad cicutam bibendam adegit, nisi sapientia 1)? Nam dum nubes et ideas philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culi1) Socratis vitam exitumque nemo est qui ignoret. Cf. de Oraculo Plat. Apol. p. 20D; de abstinentia p. 31 C, Gorg. 521 D , Xen. Mem. I 6, 15; de morte Apol. p. 21 et Phaedo in fin.; de rebus domesticis Zeller, Die Philosophie der Griechen, Tom. II. p. 51 not. 2, qui non minus quam Ritter et Preller, Histor. Phil. Graec. ex fontium locis concinnata, de ideis” quoque consulendus est. » 33 1 1