OCR Output

38

consilium, inquiunt, in bellis plurimum habet mo¬
menti. Equidem fateor in duce, verum id quidem
militare, non philosophicum; alioqui parasitis, lenoni¬
bus, latronibus, sicariis, agricolis, stupidis, obaeratis,
et huiusmodi mortalium fece res tam praeclara geri¬
tur, non philosophis lucernariis 5).

5) Quid E. hac voce sibi velit, satis patet ex Ad. I. 7, 71
(P. 290 D).

CAPUT XXXIV.

Qui quidem quam sint ad omnem vitae usum inu¬
tiles, vel Socrates ipse unus Apollinis oraculo sapiens,
sed minime sapienter judicatus, documento esse po¬
test, qui nescio quid publice conatus agere, summo
cum omnium risu discessit, Quanquam vir is in hoc
non usquequaque desipit, quod sapientis cognomen
non agnoscit, atque ipsi deo rescribit, quodque cen¬
set sapienti a Republica tractanda abstinendum esse,
nisi quod potius monere debuerat, a sapientia tem¬
perandum ei, qui velit in hominum haberi numero.
Deinde quid eundem accusatum ad cicutam bibendam
adegit, nisi sapientia 1)? Nam dum nubes et ideas
philosophatur, dum pulicis pedes metitur, dum culi¬

1) Socratis vitam exitumque nemo est qui ignoret. Cf. de Oraculo
Plat. Apol. p. 20D; de abstinentia p. 31 C, Gorg. 521 D , Xen. Mem.
I 6, 15; de morte Apol. p. 21 et Phaedo in fin.; de rebus domesticis
Zeller, Die Philosophie der Griechen, Tom. II. p. 51 not. 2, qui non
minus quam Ritter et Preller, Histor. Phil. Graec. ex fontium locis

concinnata, de ideis” quoque consulendus est.
» 33 1 1